forrige næste

Tekst efter A.

Petrus dei gracia archiepiscopus Lundensis Suecie primas et apostolice sedis legatus dilecto filio domino Nicolao Ysaac canonico nostro Lundensi salutem in domino ♦

Virtutum tuarum exigentibus meritis quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio altare beate virginis quod felicis recordacionis dominus Abraham Brotherssøn quondam miles in ecclesia nostra Lundensi fundavit et dotavit per liberam resignacionem cujusdam domini Westonis Pauli presbiteri immediati rectoris ejusdem sub modo permutacionis [in]ter te et ipsum rite et canonico facte ad presens de jure et facto vacans prebende tue canonicali quam in dicta ecclesia nostra Lundensi obtines ob paupertatem et tenuitatem reddituum ejusdem de speciali consensu et voluntate patronorum altaris supradicti quoad vixeris anectimus et unimus ita tamen ut onera ipsius altaris effectualiter supplere per te vel per alium tenearis ♦

In quarum permutacionis annexionis et unionis evidenciam secretum nostrum presentibus est appensum ♦

Datum Lundis anno domini mcdxxxsecundo die beati Jacobi apostoli.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.