forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Universis etc. Franciscus etc., quod Johannes episcopus Roskildensis in deductionem sui communis servitii, in quo etc., fl. auri de camera 100 ipsi camere, Angelo episcopo Arbensi in thesaurariatus officio locumtenente pro dicta camera recipiente, per manus nobilium virorum Cosme et Laurentii de Medicis mercatorum Florentinorum et sociorum suorum Romanam curiam sequentium de date presentium tempore debito solvi fecit realiter cum effectu.

De quibus etc.

Verum intellecta mole gravaminum etc. terminum faciende solutionis hujusmodi usque ad octo menses proxime futuros post ultimum terminum alias eidem statutum incipiendos immediate et ut sequitur finiendos prorogamus et de novo assignamus eidem. Ita tamen etc.

In quorum etc.

Datum ut supra.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.