Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Exponitur pro parte prioris et fratrum conventus s. Katherine Ripensis diocesis
ordinis fratrum Predicatorum, quod ipsi olim ter de uno loco ad alium translati fuerunt,
et in civitate Ripensi, ubi ultimo translati fuerunt, ecclesia et conventus una cum
campanile et aliis ornamentis ex casu fortuito succensa et ignis voragine combusta
ac in
suis edificiis adeo totaliter desolata
Supplicatur igitur pro parte dictorum exponentium, quatenus eis, ut ecclesia ipsa,
ad
quam causa devotionis populi confluat multitudo, in suis ac dicti conventus edificiis
huiusmodi necnon crucibus calicibus libris ceterisque ornamentis pro divino cultu
necessariis, quibus egeri prospicitur, decenter reparetur atque conservetur,
Concessum in forma et de uno anno pluri (!) in presentia pape.
B. Gradensis.
Datum Rome 13. kal. martii anno 2.
I perioden 1. januar 2017 til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.