forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Universis etc. Franciscus etc. Universitati etc., quod Gerardus episcopus Burglanensis pro parte et in deductionem sui communis servitii, pro quo in camera apostolica . . ratione provisionis sibi de eadem ecclesia auctoritate apostolica facte sub certis penis et sententiis erat efficaciter obligatus, fl. auri de camera 15 ipsi camere, Angelo episcopo Parentino in thesaurariatus domini pape officio locumtenente pro ea recipiente, necnon pro integra solutione unius minuti servitii nobis camerario et dicte camere clericis debiti, ipsis clericis nostro et ipsorum nominibus recipientibus, fl. similes 4 sol. 8 den. 4 monete Romane per manus nobilium virorum Cosme et Laurentii de Medicis mercatorum Florentinorum Romanam curiam sequentium tempore debito realiter et cum effectu solvi fecit.

De quibus quidem etc. prefatum Gerardum episcopum etc. perpetuo absolvimus etc.

In quorum etc.

Datum Rome 1433 indictione 11. die vero 1. aprilis pontificatus anno 8.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.