forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Universis etc. Franciscus etc.

Universitati etc., quod Johannes episcopus Roskildensis pro parte et in deductionem sui communis servitii, pro quo in camera etc. sub certis etc. obligatus, fl. auri de camera 40 ipsi camere, D episcopo Concordiensi domini pape thesaurario pro ea recipiente, necnon pro parte et in deductionem trium minutorum etc. debitorum, pro quibus in eadem camera similiter erat etc. obligatus, fl. auri de camera 10 [clericis camere] die date presentium per manus nobilium virorum Cosme et Laurentii de Medicis mercatorum Florentinorum etc. solvi fecit etc. De quibus quidem etc. prefatum Johannem episcopum perpetuo absolvimus.

Demum intellecta mole gravaminum pro parte ejusdem episcopi coram nobis exposita, que ipsum ad solvendum id, in quo camere pro suis communi et minutis etc. obligatus, reddebant, prout reddunt etc., auctoritate apostolica etc. terminum faciende solutionis hujusmodi hinc usque ad octo menses de data presentium computandos de novo prorogamus et assignamus eidem, ita tamen etc. In quorum etc.

Datum Rome 1433 indictione 11 die vero ultima mensis aprilis pontificatus anno 8.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.