Tekst og arkivalske oplysninger efter Dipl. Dioc. Lund. l.l.
Eugenius
Dignum arbitramur
Cum itaque, sicut accepimus, archidiaconatus, qui dignitas non tamen major post pontificalem est Lundensis, ac canonicatus et prebenda Roskildensis ecclesiarum, quos quondam Johannes Pauli Lundensis archidiaconus et Roskildensis canonicus ecclesiarum earundem, dum viveret, obtinebat, per obitum ejusdem Johannis, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacaverint et vacent ad presens, nos dilectum filium Trugotum Johannis, alias Haas, canonicum dicte ecclesie Lundensis, apud nos de vite ac morum honestate aliisque laudabilibus probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu gracioso favore prosequi ipsumque in eadem ecclesia Lundensi amplius honorare volentes, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus si per diligentem examinacionem eundem Trugotum ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscienciam oneramus, archidiaconatum, ad quem quis per eleccionem assumitur cuique cura imminet animarum et cujus duarum, necnon canonicatum et prebendam, quorum quatuor marcharum argenti fructus, redditus et proventus secundum communem extimacionem valorem annuum, ut ipse Trugotus asserit, non excedunt, antedictos ... cum plenitudine juris canonici ac omnibus juribus et pertinenciis suis prefato Trugoto auctoritate nostra conferas et assignes ... non obstantibus ... quod idem Trugotus, ut eciam asserit, canonicatum et prebendam dicte ecclesie Lundensis, quorum fructus, redditus et proventus duarum marcharum argenti secundum communem extimacionem valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere ...
Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnacionis dominice mcdxxxiii idus junii anno tercio.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.