forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Episcopo Aprutino et preposito Slesvicensis ac cantori Arusiensis ecclesiarum.

Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Nicolaus Hoffmann rector parrochialis ecclesie b. Marie in Colte Arusiensis diocesis] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales).

Cum itaque parrochialis ecclesia ss. Simonis et Jude apostolorum in Morslet Arusiensis diocesis ex eo vacet ad presens, quod Nicolaus Faxe olim ipsius ecclesie rector parrochialem ecclesiam b. Marie in Randrisia dicte diocesis ordinaria auctoritate sibi collatam extitit pacifice assecutus, nos, volentes Nicolao Hoffmann rectori parrochialis ecclesie b. Marie in Colte Arusiensis diocesis gratiam facere specialem, discretioni vestre mandamus, quatenus ecclesiam ss. Simonis et Jude prefatam [fructus 4 mr.] Nicolao Hoffman auctoritate nostra conferre curetis, non obstante quod ipse Nicolaus Hoffman ecclesiam in Colte predictam necnon sine cura altare s. Petri situm in ecclesia Arusiensi [fructus 4 mr.] noscitur obtinere.

Volumus autem, quod, quamprimum ss. Simonis et Jude fuerit vigore presentium pacifice assecutus, in Colte ecclesias predictas, quam extunc vacare decernimus, omnino, prout ipse etiam id sponte voluit, dimittere teneatur.

Datum Rome 17. kal. julii anno 8.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.