forrige næste

Tekst efter Aa. For afsnittene Acta sunt hec ... omnium premissorum Ab1.

In nomine domini amen ♦

Anno nativitatis ejusdem mcdxxxiiii . indiccione xiia . die vero lune . mensis januarii vicesima quinta . hora undecima vel quasi ante meridiem . in majori sacristia ecclesie metropolitane Lundensis . pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri . domini Eugenii . digna dei providencia pape quarti anno tercio ♦

Reverendus in Christo pater et dominus . dominus Petrus Lucke dei gracia archiepiscopus Lundensis etcetera . necnon venerabiles viri domini . Johannes Laxman decanus ceterique canonici capitulum representantes apud ecclesiam metropolitanam Lundensem predictam actualiter residentes in loco capitulari ibidem insimul congregati tandem post longam deliberacionem inter se de infrascriptis ut asseruerunt mature habitam . me notarium publicum et testes infrascriptos . in dictum locum capitularem ad se vocari fecerunt . ac in ipsorum testimonium ac mei notarii publici presencia . communiter et divisim proposuerunt . ac proponi fecerunt in hec verba . ♦

Notum sit omnibus circumvicinis partibus . qualiter prepotens princeps . dominus Ericus . Dacie . Svecie . Norvegieque rex rebus que ad ipsum non pertinent se ingerens ac rerum ecclesiasticarum disponendarum si phas esset dicere . ausu sacrilego se immiscens archiepiscopos . episcopos . abbates . prelates . canonicos et alias ecclesiasticas personas . in ecclesiis regnorum suorum instituit . destituit . et deponit . ac per penarum inflicciones in eos animadvertit secundum sue libitum voluntatis ♦

Illos vero clericos . tam seculares quam regulares . cujuscumque eciam prefulgeant titulo dignitatis qui suo ad statim non obtemperaverint imperio consvevit idem rex . more heudolor tyrannico . carceralis custodie et aliarum penarum . sevis afficere injuriis et tormentis ♦

Nunc vero . quia ipse dominus noster rex . hic in ecclesia propterea actu presens ut nos coherceat ad subeunda onera infrascripta aliquando verbis blandis et muneribus quandoque eciam metus et minarum incussionibus nos molitur inducere . ut nos et successores nostros ad cantandum incessanter singulis diebus et noctibus psalmodiam . hic in ipsa Lundensi ecclesia . perpetuis temporibus obligemus considerato denique . quod sine maximisrerum et personarum dampnis ac periculis . non poterimus quoad hec effugere . manus ipsius domini nostri regis hic extra fores personaliter constituti et responsum desuper expectantis . inde nos . aliorum penosis terroribus nimirum correptos . et ceterorum visis et auditis periculis consulcius precautatos et anxia perplexitas et perplexa anxietas non sine vi metusve causa . artant et compellunt ad acceptandum et subeundum pronunc ista vice . proposita nobis onera supradicta necnon ad sigillandum litteras . quas prefatus dominus rex / desuper scribi fecit ♦

Novit enim ille cui omnis voluntas loquitur . quod hec nullatenus faceremus . si non intercessisset metus qui in viros eciam constantissimos moderni temporis . poterit verisimiliter cecidisse et quod per hujus littere sigillacionem . non est nostre aut alicujus nostrum intencionis . quoscunque vel aliquos successores nostros . ad tales perpetue servitutis angarias et onera obligare . ♦

Premissa protestabantur . prefati domini archiepiscopus . decanus et canonici . communiter et divisim . et singuli singillatim ♦

Super quibus omnibus . prefati domini . archiepiscopus decanus et canonici . me notarium publicum subscriptum requisierunt ut sibi super hiis unum vel plura publicum vel publica conficerem instrumentum vel instrumenta

Acta sunt hec anno indictione die mense hora loco et pontificatu quibus supra presentibus ibidem honorabilibus viris et discretis dominis videlicet Johanne PetriTuone PetriPetro Tuonis et Mathia Johannis presbiteris in ecclesia Lundensi predicta perpetuis vicariis ad premissa testibus vocatis specialiter et rogatis ♦

Et ego Johannes Nicolai clericus Roskildensis dyocesis publicus imperiali auctoritate notarius quia premissis omnibus et singulis superius consignatis dum sic ut premittitur fierent et agerentur una cum prenominatis testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et audivi ♦

Ideoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria conscriptum exinde confeci et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium premissorum ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.