Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Archiepiscopo Lundensi et episcopo Slesvicensi ac archidiacono Rostockcensi in ecclesia Zwerinensi.
Ex apostolice servitutis officio
Sane pro parte Nicolai Thuonis prepositi ac conventus monasterii
Westerwicensis ordinis s. Augustini
Burglanensis diocesis nobis nuper exhibita petitio continebat,
quod
Quare pro parte prepositi et conventus predictorum asserentium, quod ipsi prefatum episcopum ad visitationem et procurationem, prout ex juris communis dispositione tenentur, recipere sunt parati, nobis fuit supplicatum, ut eorum statui ac dicti monasterii indemnitati oportune providere dignaremur.
Nos igitur, qui de premissis certam notitiam non habemus, discretioni vestre mandamus, quatenus, vocatis dicto episcopo necnon aliis, qui fuerint evocandi, super premissis auctoritate nostra vos diligenter informetis et, si per informationem hujusmodi ita esse reppereritis, prefatum episcopum ad visitandum dumtaxat semel in anno dictum monasterium cum equis et personis, prout canonica desuper disponunt instituta, per censuram ecclesiasticam et alia oportuna juris remedia compellatis etiam cum auxilii brachii secularis invocatione, prout de jure fuerit faciendum ....
Datum Rome 4. id. febr. anno 3.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.