forrige næste

Tekst efter Dipl. Norv. l.l. og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Beatissime pater dudum s. v. devote creature vestre Arnaldo episcopo tunc electo Borgensi postquam de persona sua ecclesie Borgensi tunc pastore carenti ipsumque illi in episcopum et pastorem prefecerat volens oportunitatibus suis de alicujus subvencionis auxilio providere ut unacum dicta ecclesia Borgensi attenta fructuum et proventuum illius exilitate decanatum qui dignitas non tamen major post episcopalem existit Lincopensis necnon canonicatum et prebendam Roskildensis ecclesiarum obtinebant etiam postquam munus consecracionis sibi impensum foret, usque ad triennium retinere illorumque fructus stante triennio hujusmodi recipere et in suos usus convertere libere valeret motu proprio graciose duxit indulgendum prout in literis apostolicis inde confectis quarum tenores etc. plenius continetur.

Cum autem pater sancte finis hujusmodi triennii in brevi instare noscatur ac ipse episcopus ex fructibus et proventibus dicte ecclesie Borgensis qui multum tenues sunt et exiles juxta episcopalis dignitatis decenciam statum suum tenere et incumbencia sibi onera supportare non possit dignetur igitur v. s. prefatum triennium ab ejus fine usque ad alium triennium ita quod liceat eidem episcopo illo durante decanatum et canonicatum et prebendam predictos cum prefata ecclesia Borgensi retinere, ac hujusmodi illorum fructus etc. eos eciam pro expressis hic habendo percipere et habere, ac in suos usus convertere motu simili prorogare et extendere de beatitudinis vestre gracia speciali non obstantibus omnibus que e. s. in prioribus literis non obstare voluit ceterisque contrariis quibuscunque et cum clausulis oportunis.

Concessum ad aliud quinquenium in presencia domini nostri pape. B. Gradensis.

Datum Rome apud sanctum Chrisogonum decimo kal. aprilis anno quarto.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.