Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Exponit Nicolaus Zost clericus Slesvicensis diocesis in minoribus ordinibus constitutus, quod, cum olim tempore juventutis sue duo scolares quoddam flumen die estivali causa balneandi, ludendi et se infrigidandi intrassent, in quo flumine quedam magna navis cum corda sive fune et anchora suis ad litus erat ligata, sub qua corda una alia navicula prope ipsum litus supra arenam, ne propter velocem transitum aque a litore removeretur, erat ducta et firmata, unus ex illis scolaribus aquam profundius, quam vadare posset, per illam cordam, quam manibus suis tenebat, ab illa navicula versus magnam navem intravit super eandem cordam et cum ea in profunditate aque ludendo, ac si bene natare scivisset, alter vero scolaris socius eius prefatam naviculam sic sub corda positam, ut non remotius aquam intraret, nec illa corda profundius aquam descenderet, super arenam altius ad litus conatus ducere fuit, firmavit et stando tenuit.
Exponens, a longe casualiter ibidem superveniens, ipsam naviculam in unica parte
Quare a nonnullis asseritur ipsum exponentem irregularitatis maculam incurrisse, licet
dictus exponens ad illum ludum nullum
De quibus premissis conscientiam suam de remorsu, quem patitur de ipsis, summo opere desiderat fore expurgatam, ex quo pro vero non sit, utrum ante navicule dimissionem aut post vel propria voluntate ex aparitione (!) modice distantie litoris seu alias predictam cordam dimisisset.
Quare supplicat ipse exponens, desiderans ex magno devotionis fervore ad omnes sacros
ordines promoveri et in ipsis altissimo famulari, quatinus ipsum premissorum occasione
nullam irregularitatis maculam incurrisse declarare vel saltem, si opus fuerit, ipsum
ad
cautelam a reatu et excessu hujusmodi absolvi secumque super irregularitate, premissorum
occasione si quam incurrit, quodque nichilominus ad omnes sacros ordines promoveri
et in
illis ministrare necnon quecunque beneficia recipere retinereque ac litterarum expectative
gratie sibi per s. v. facte plenarium, perinde ac si premissa non obsisterent, effectum
sortiri
Concessum in presentia pape. C. Cerviensis.
Datum Florentie 3. id. aprilis anno 5.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.