forrige næste

Tekst efter A.

Universis christifidelibus ad quorum noticiam pervenerit presens scriptum Johannes dei gracia episcopus Roskildensis salutem in domino sempiternam ♦

Racioni congruit ut ea que discrecione previa / et racionabiliter ordinata sunt et maxime que divinum cultum et animarum salutem respiciunt / observacione inviolabili perseverent / hinc est quod dilectus in Christo filius Petrus Stegh pie memorie quondam ecclesie Roskildensis canonicus / prout coram nobis personaliter constitutus asseruit terrena pro eternis commutare desiderans vicariam quandam perpetuam in capella beate virginis in ecclesia nostra Roskildensi de quibusdam bonis suis cum omnibus et singulis ipsorum bonorum pertinenciis / et adjacenciis quibuscumque / in anime sue et parentum suorum remedium fundandam decrevit et dotandam / prout in littera fundacionis super hoc confecta plenius continetur petens humiliter et devote hujusmodi vicarie / fundacioni et dotacioni bonorumque ac reddituum donacioni et dimissioni / nostre confirmacionis auctoritatem sibi misericorditer adhiberi ♦

Nos igitur affectum suum laudabilem piumque desiderium quod ad divinum cultum augendum habuit in hac parte plurimum commendabile considerantes / dicte vicarie fundacionem et dotacionem bonorumque prescriptorum donacionem et assignacionem ratificamus approbamus atque auctoritate dei patris omnipotentis / nostraque auctoritate ordinaria confirmamus perpetuis temporibus duraturas hoc proviso quod vicarius qui processu temporis ad ipsam vicariam per patronos presentandus fuerit venerabili cappitulo (!) nostro Roskildensi pro institucione et collacione canonica habenda perpetuis temporibus presentetur ♦

In quarum collacionis et ratificacionis testimonium secretum nostrum presentibus est appensum ♦

Datum Roskildis anno domini mcdxxxquinto die beate Marie Magdalene \ ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.