forrige næste

Tekst efter A.

Universis ad quorum noticiam pervenerit presens scriptum Johannes dei gracia episcopus Roskildensis salutem in domino ♦

Racioni congruit ut ea que racione previa et racionabiliter ordinata sunt et certa et maxime que divinum cultum et animarum salutem respiciunt observacione inviolabili perseverent ♦

Hinc est quod dilectus in Christo filius dominus Nicolaus Tuconis prout coram nobis personaliter constitutus asseruit terrena pro eternis commutare desiderans altare beati Petri in ecclesia nostra Roskildensis de quibusdam bonis suis in anime sue et parentum suorum remedium dotandum decrevit prout in litteris suis super hoc confectis plenius continetur petens humiliter et devote hujusmodi altaris dotacioni bonorumque donacione et dimissioni nostre confirmacionis auctoritatem sibi misericorditer adhiberi ♦ Nos igitur affectum suum laudabilem piumque desiderium quod ad divinum augendum habuit commendandum considerantes dicti altaris dotacionem bonorumque donacionem et assignacionem ratificamus approbamus atque auctoritate dei patris omnipotentis nostraque auctoritate ordinaria confirmamus perpetuis temporibus duraturas ♦

Datum Hafn anno domini mcccco xxxoquinto die beati Olavi regis et martiris nostro sub sigillo presentibus appenso ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.