Eugenius (episcopus servus servorum dei)
Olavo Johannis presbitero Roskildensis
diocesis
salutem (et apostolicam benedictionem) ♦
Provenit (ex tue devotionis / affectu / quo nos et Romanam ecclesiam
revereris / ut petitiones tuas illas presertim que anime tue salutem respiciunt
/ ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos tuis supplicationibus
inclinati / ut confessor tuus quem duxeris eligendum / omnium peccatorum tuorum
de quibus corde contritus et ore confessus fueris / semel tamen in mortis
articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consueverunt interdum
per speciale privilegium personis aliquibus impertiri / tibi quatinus claves
ecclesie se extendunt / et gratum in oculis divine majestatis extiterit /
auctoritate apostolica concedere valeat / devotioni tue tenore presentium
indulgemus / sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri
satisfactio impendenda / eam tibi per te si supervixeris / vel per heredes tuos
si tunc forte transieris faciendam injungat / quam tu vel illi facere teneamini
ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaris proclivior
ad illicita imposterum committenda / volumus quod si ex confidentia remissionis
hujusmodi aliqua forte committeres / quo ad illa predicta remissio tibi
nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre
concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si
quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et
beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum) ♦
Datum Florentie 15. kal. jan. anno 5. ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde
tekster.