Pave Eugenius 4. pålægger efter supplik af Niels Timmesen, en fattig forældreløs fra
Roskilde stift, officialen i Schwerin at indskærpe den bandlysning af fru Eline (Evertsdatter
(Moltke) til Egede), (enke) efter Anders Jakobsen (Lunge), og Thyra, enke efter lægmanden
Jens Jansen, som Johannes Meynesti, ærkedegn i Rostock, for et år siden idømte dem,
og hvis de vægrer sig i endnu en måned, skal de på de steder, som officialen finder
tjenlige, hver søn- og helligdag atter erklæres bandlyste. De to kvinder havde berøvet Niels Timmesen en del gods og nogle pengesummer, og Niels
Timmesen fik udstedt et pavebrev, ifølge hvilket de skulle tilbagegive ham gods og
penge, og fordi han frygtede for sin sikkerhed i Roskilde by og stift, blev det stilet
til ærkedegnen i Rostock. Da denne stævnede dem for retten, mødte de ikke op, og han
lod dem derfor offentligt bandlyse. Fordi de nu har ringeagtet bandlysningen i et
år, er der på Niels Timmesens vegne blevet anmodet om, at paven vil tage vare på sagen.
A: Tabt
Aa: Rom, Archivio Segreto Vaticano, Reg. Lat. 333 fol. 267v.
Påskrift: An. gratis pro deo. Adria.
Tryk: APD III 82 nr. 1758Repertorium Germanicum V nr. 7307
Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Nicolai Thimesson pauperis
orphani Roskildensis diocesis petitio continebat, quod olim ipse
contra nobilem mulierem Helenam
Andree Jacobi domicellam et Thiram
Johannis Janson laici relictam viduam in dicta diocesi commorantes,
que super quibusdam bonis ac pecuniarum summis injuriantur eidem, apostolicas super
hiis,
cum ipsarum domicelle et vidue potentiam merito perhorrescens eas infra civitatem
Roskildensem seu dictam diocesim nequiret convenire secure, ad archidiaconum
Rostoccensem in ecclesia Zwerinensi, ejus proprio nomine non
expresso, in communi forma litteras impetravit ac dictas domicellam et viduam, que
tempore
impetrationis litterarum earundem et etiam tunc nonnulla in dicta diocesi consistentia
immobilia communiter detinebant indebite occupata sibique quedam mobilia bona, pecuniarum
summas et res alias tunc expressa ex causis tunc expressis dare et solvere legitime
tenebantur, ipsas super hoc petendo immobilia sibi adjudicari et super illis domicelle
et
vidue prefatis perpetuum silentium imponi easque ab occupatione et detentione dictorum
bonorum immobilium amoveri seque in illorum possessionem induci necnon dictas domicellam
et viduam condemnari et compelli ad solvendum pecuniarum summas et dandum sibi res
alias
hujusmodi, coram Johanne Meynesti archidiacono Rostockcensi in dicta
ecclesia ipsarum vigore litterarum fecit ad justitiam evocari, et deinde prefatus
archidiaconus domicellam et viduam predictas pro eo, quod in certo peremptorio, quem
ipsis
ad id prefixerat, competenti termino coram ipso contumaciter non comparuerunt, reputans
eas, prout erant, exigente justitia merito contumaces, propter contumaciam hujusmodi
excommunicationis
sententia innodavit et fecit excommunicatas publice denuntiari.
Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, domicella et vidua prefate excommunicationis
sententiam hujusmodi damnabiliter vilipendentes eam per annum et amplius sustinuerint
et
adhuc
sustine<a>nt animis induratis, redire non curantes ad ecclesie unitatem, in animarum suarum
periculum dictique orphani prejudicium et scandalum plurimorum, pro parte orphani
prefati
nobis fuit supplicatum, ut ei super hiis providere dignaremur.
Nos itaque discretioni tue mandamus, quatinus, si domicella et vidua predicte eandem
excommunicationis sententiam, postquam, ut desuper juri pareant, a te monite fuerint,
per
mensem pertinaciter toleraverint, ipsas extunc, donec super hiis condigne satisfecerint,
singulis diebus dominicis et festivis, campanis pulsatis et candelis accensis pariter
et
extinctis, excommunicatas publice nunties et facias ab aliis in locis, quibus expedire
videris, nuntiari necnon ab omnibus arctius evitari ...
Datum Florentie non. febr. anno 5.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde
tekster.