Tekst efter A.
Omnibus presens scriptum cernentibus Martinus Johannis miles salutem in domino ♦
Notum facio universis presentibus et futuris quod recognosco me ab honorabilibus viris dominis archidiacono totoque capitulo Ripensibus ducentos sexaginta octo florenos Renenses et quadraginta florenos Lubicenses boni auri et valoris michi numeratos et vigintiquinque marchas puri argenti examinati et pleni ponderis Coloniensis michi ponderatas plenarie percepisse pro quibus quidem auro et argento predictis dominis archidiacono et capitulo Ripensibus omnia bona mea juste empcionis titulo a nobili viro domino Ottone Snaffs milite acquisita / situata in parochia et villa Emerloff videlicet Kerrægard in qua inhabitat Jesse Tughisøn ♦ Item fundum quendam de quo dat Knap duos solidos annone ♦ Item curiam quam Jesse Grummesøn inhabitavit dans septem solidos annone ♦ Item curiam quam Ricman inhabitavit dans quattuor solidos annone ♦ Item curiam quam inhabitat Botilda Pederskone dans sex solidos annone ♦ Item curiam quam Bundi Brincke inhabitat dans septem solidos annone ♦ Item curiam in qua inhabitat Bundi Laghesøn dans tres solidos annone cum medio ♦ Item curiam in qua Andreas Petri inhabitat dans septem solidos annone ♦ Item curiam in qua Kalli Knutsøn inhabitat dans duos solidos annone ♦ Item in parochia et villa Høder curiam quam Andreas Ugel inhabitat dans septem solidos annone ♦ Item curiam in qua Thord habitat dans quinque solidos annone ♦ Item curiam in qua Kanutus Cristiernsøn habitat dans quinque solidos annone ♦ Item curiam in qua habitat Magnus dans unum solidum grossorum ♦ Item omnia prata et hemme quondam domine Cecilie pie memorie et omnia prata mea in campis Emerloff et Hoder in provincia Hodersheret ♦ Item omnia bona mea in Tunderheret in parochia et villa Abeld videlicet curiam quam Petrus Jacobi inhabitat dans quinque solidos annone ♦ Item curiam quam Jesse Oloffsøn inhabitat dans tres solidos annone ♦ Item curiam quam Bundi Lille inhabitavit dans tres solidos annone / cum omnibus et singulis dictorum bonorum adjacenciis juribus et pertinenciis [vide]licet agris pratis pascuis paludibus piscaturis humidis et siccis mobilibus et immobilibus nullis penitus exceptis / et cum omnibus litteris et munimentis desuper confectis michi de predicto domino Ottone datis et assignatis vendo scoto et assigno libere per presentes ♦
Insuper obligo me meosque veros heredes firmiter per hec scripta antedictis dominis archidiacono et capitulo Ripensibus omnia et singula bona prescripta cum suis ut premittitur pertinenciis in placito Hodersheret et Tunderherret ad scotandum et assignandum / omnibus dolo et fraude seu aliquo colore acquisito scotacionem ipsam impedientibus procul motis / cum ego vel mei heredes ad hoc fuero requisitus vel fuerint requisiti / ♦
In cujus rei testimonium sigillum meum unacum sigillis virorum nobilium domini Ottonis Snaffs militis Alberti Snaffs Petri Hinrici de Hasdrup / Johannis Boecii armigerorum Ludekini Hartlevi et Bertoldi Broderi proconsulum Ripensium presentibus est appensum ♦
Datum anno domini millesimo quadringentesimo trecesimosexto die Valentini martiris gloriosi etcetera ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.