forrige næste

Tekst efter A.

Universis christifidelibus ad quorum noticiam deductum fuerit presens scriptum Nicholaus Esberni dictus Byllæ in Haldeløff armiger salutem in domino ♦

Quoniam vite presentis condicio dietim visibiliter deducitur ad non esse nichilque superest homini de bonis transitoriis nisi quod pie manus converterit in pios usus quod ego Nicholaus Esberni supradictus fideli consideracionis indagine revolvens cupio quantum michi ex alto conceditur bona transitoria filici commercio in eterna convertare ut fructus centesimos christifidelibus repromissos prestante domino valeam securius expectare ♦

Idcirco in honorem dei omnipotentis anime mee et uxoris animarumque parentum nostrorum pariter et heredum in remedium et salutem pro uno altari per me favente deo fundando in ecclesia sancte et individue trinitatis et beati Lucii martiris Roskildis construendo dotando et in honorem beate Katerine ex deliberato animo et unanimi consensu venerabilis capituli Roskildensis predicte consecrando omnia bona mea infrascripta michi hereditario jure advoluta videlicet unam curiam in Wdlerde in Jørlundeheret de qua dantur iiiior pund annone cum dimidio pund et ii solidi grossorum pro annua pensione ♦ Item i curiam in Sterkyngæ in Thuneheret de qua dantur iii pund ordei cum ii solidis grossorum ♦ Item i curiam in Ølstykkæ in Jørlundeheret de qua dantur ii pund annone cum i solido grossorum ♦ Item i curiam in Thorlunde Magle in Lylleheret de qua dantur iii pund annone cum ii solidis grossorum ♦ Item i curiam in Træleburff in Skania de qua dantur sex solidi grossorum una cum omnibus et singulis dictorum bonorum pertinenciis videlicet agris pratis pascuis silvis piscaturis humidis et siccis nullis dumtaxat exceptis do deputo et per <presentes> assigno virtute presencium litterarum ad dictum altare jure perpetuo possidenda cum condicionibus infrascriptis videlicet quod possessor dicti altaris mei qui pro tempore fuerit de ipsorum bonorum redditibus iiiior missas in septimana in eodem altari cum uno anniversario in choro ecclesie Roskildensis de duobus solidis grossorum ipso die obitus mei faciat annuatim in perpetuum celebrari ♦ Jus vero patronatus dicti altaris michi in vita mea sed post mortem meam heredibus meis ipsorum seniori donec vixerint volo reservare me autem et omnibus heredibus meis de medio sublatis dicti altaris collacio ad capitulum ecclesie Roskildensis decetero expectabit sine presentacione cujuscumque ♦

In quarum fundacionis dotacionis ac omnium premissorum evidenciam firmiorem sigillum meum una cum sigillis venerabilium et nobilium ac cognatorum meorum videlicet venerabilis in Christo patris ac domini domini Petri dei gracia archiepiscopi Lundensis Benedicti Bylle in Alende Nicolai Erici in Asløff Inguari Karuli proconsulis Roskildensis Petri Sueye civis Hafnensis et Petri Griis advocati Slaulosie presentibus duxi apponendum ♦

Datum in curia mea Haldeløff anno domini mocdocccvio die beatorum apostolorum Philippi et Jacobi ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.