forrige næste

Tekst efter Aa

Eugenius Episcopus servus servorum Dei, Universis Christifidelibus presentes literas inspecturis salutem et apostolicam benedictionem.

Etsi propheta docente dominum in sanctis ejus deceat collaudare, in illa tamen per qvam humano generi eterna salus apparuit gloriosa beata Maria semper virgine Christifera eo celebrius deum laudari et benedici, fundatasqve in ipsius honore basilicas à Christifidelibus devotius honorari convenit qvo ipsa virgo sacratissima redemptoris nostri mater effecta meruit in celis pre ceteris sublimius exaltari. Cum itaqve sicut accepimus Ecclesia Ripensis qve in honorem et sub vocabulo beate Marie fundata existit dudum ignis incendio qvasi totaliter fuerit concremata, ac postmodum gverrarum turbinibus aliisque sinistris partium illarum causantibus eventibus nondum in suis structura et edificiis reparata existat, ad illorum qvoqve reparationem et reparatorum conservationem ipsius ecclesie fabrice facultates minimè sufficiunt, sunt [.....] ad reparationem et conservationem hujusmodi pia Christifidelium subventiones et suffragia plurimum oportuna.

Nos cupientes ut Ecclesia ipsa congruis honoribus freqventetur et in structuris et edificiis hujusmodi decenter reparetur et conservetur, nec non ut fideles ipsi eo libentius causa devotionis ad eandem confluant ac ad reparationem et conservationem predictas, manus pomptius porrigant adjutrices, qvo ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qvi in Nativitatis, Circumcisionis, Epiphanie, Resurrectionis, Ascensionis, et Corporis domini nostri Jesu Christi ac Pentecostes, nec non Nativitatis annunciationis purificationis et assumptionis ejusdem beate Marie; Nativitatis qvoqve beati Johannis baptiste, dictorum Apostolorum, ac ipsius Ecclesie dedicationis festivitatibus nec non celebritate omnium sanctorum, ac per ipsarum Nativitatis Epiphanie Resurrectionis Ascensionis et Corporis domini, nec non nativitatis et assumptionis beate Marie, ac nativitatis beati Johannis Apostolorumqve predictorum festivitatum Octavas, et per sex dies, dictam festivitatem pentecostes immediate seqventes ecclesiam devotè visitaverint annuatim, et ad reparationem et conservationem predictas manus adjutrices porrigentibus, singulis videlicet festivitatum ac celebritatis qvinqve annos et totidem qvadragenas, octavarum vero et sex dierum predictorum diebus qvibus ecclesiam visitaverint, et ad reparationem et conservationem premissas manus adjutrices porrexerint ut prefertur, centum dies de injunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus, presentibus post viginti annos minime valituris.

Volumus autem qvod si aliàs visitantibus ecclesiam, vel ad reparationem sev conservationem predictas manus adjutrices porrigentibus, aut alias inibi pias elemosinas erogantibus, sev aliàs, aliqva alia indulgentia in perpetuum vel ad certum tempus nondum elapsum duratura, per nos concessa fuerit, presentes litere nullius existant roboris vel momenti.

Datum Bononie, anno incarnationis dominice millesimo qvadringentesimo tricesimo septimo, qvarto Nonas <Maji> pontificatus nostri anno septimo.

E. Pollart.

I perioden 1. januar 2017 til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.