forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Dudum Nicolaus Petri canonicatum et prebendam ecclesie Ripensis necnon quandam perpetuam vicariam ad altare s. Jacobi in eadem, cui cura imminet animarum, obtinens preposituram in Wandesysel in eadem, que personatus sive dignitas inibi et incompatibilis est, extitit assecutus necnon vicariam et preposituram predictas per mensem et ultra post et contra constitutionem Johannis pape XXII, que incipit Execrabilis, detinuit, prout detinet; et quia dicta prepositura per constitutionem eandem vacare censetur, supplicat Henricus Srangenverch (!) canonicus Ripensis, quatinus sibi de dicta prepositura [fructus 8 mr.] providere dignemini, non obstante quod dictus Henricus canonicatum et prebendam necnon preposituram in Jelingsysel, que etiam personatus in dicta ecclesia est, etiam si curata et electiva sit [omnium fructus 6 mr.], obtinet. Paratus est autem dictus Henricus prefatam preposituram in Jelingsysel dimittere, quamprimum (vigore presentium preposituram predictam in Wardesysel fuerit assecutus).

Item, cum dicta vicaria per assecutionem eiusdem prepositure in Wardesysel vacare noscatur, supplicat Johannes Nicolai canonicus Ripensis, quatinus sibi de dicta vicaria, que curata est [fructus 3 mr.], providere dignemini, non obstante quod idem Johannes canonicatum et minorem prebendam dicte ecclesie Ripensis, in qua minores et majores prebende fore noscuntur [fructus 2 mr.], obtinet.

Concessum pro utroque in presentia pape.

C. Ariminensis.

Datum Bononie 4. non. maji anno 7.

I perioden 1. januar 2017 til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.