forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Archiepiscopo Lundensi.

Etsi Romanus pontifex, (cum naturam sortiatur humanam, inter varias precum instantias aliqua nonnunquam concedat, que verisimiliter alias concessurus non esset, ea tamen postea, ne juri alieno prejudicent ac ex illis dissensiones et scandala prodire et, que pro divini cultus propagatione provide sunt gesta, retrahi valeant, consultius examinans, revocat, cassat, irritat et annullat, circa illa antidotum adjiciens, prout rerum pensatis circumstantiis id conspicit in domino salubriter expedire).

Dudum siquidem Martino pape V pro parte Erici Dacie regis ac bone memorie Lagonis episcopi Vibergensis exposito quod, licet olim ipsa ecclesia largitione fidelium possessionibus, bonis, fructibus pro preposito predicto necnon canonicis et aliis personis sub regulari observantia divinis laudibus deditis sufficienter dotata fuisset, regularisque ibidem castimonia per ipsos canonicos et personas in sacra contemplatione viguisset, tamen, temporum crescente malitia et hominum frigescente devotione, religionis hujusmodi zelo neglecto, possessiones bona fructus hujusmodi, quibusdam ex eis distractis et aliis penitus alienatis, adeo decreverant, quod ex hiis debitus personarum numerus per plura tempora non potuerat congrue sustentari, omnisque detestabiliter prospiciebatur plurimum religio decrevisse, nec quisquam utilis inibi habitum vellet assumere regularem, quodque canonici et persone tunc ejusdem ecclesie pauci numero sic senio gravarentur, quod pro dicte ecclesie et illius status reformatione penitus inutiles censerentur, nec spes certa foret eam per ipsius ordinis professores ad statum debitum posse reduci, dictus predecessor hujusmodi suggestione circumventus per suas litteras archiepiscopo Lundensi, ejus proprio nomine non expresso, dedit in mandatis, ut de premissis se diligenter informaret et, si ita fore repperiret sibique expediens videretur, canonicis et aliis personis dicti ordinis inibi tunc residentibus, de communibus ejusdem ecclesie proventibus, quoad viverent, portionibus eis congruis assignatis, cedentibus vel decedentibus, ordineque predicto per eum suppresso, collegium canonicorum secularium sub certo numero canonicatuum et prebendarum juxta dicte ecclesie facultatum exigentiam cum dignitatibus, personatibus, officiis aliisque beneficiis ad instar aliarum ecclesiarum cathedralium illarum partium in eadem ecclesia in secularem per ipsum erigenda institueret ac faceret ad canonicatus et prebendas, dignitates, personatus, officia necnon beneficia hujusmodi illos, quibus ea conferrentur, ut moris esset, admitti, prout in ipsis litteris plenius continetur.

Et deinde, sicut exhibita nobis nuper pro parte Hermanni episcopi Vibergensis, de cuius persona interim dicte ecclesie apostolica auctoritate provisum extitit, necnon secularium canonicorum Vibergensium petitio continebat, supradictus Petrus archiepiscopus ad ipsarum litterarum executionem procedens, quia per diligentem per ipsum super expositis premissis habitam informationem ea reppererat veritate fulciri, assignationem suppressionem erectionem et institutionem fecit easdem.

Et successive pro parte prepositi et canonicorum regularium ejusdem ecclesie nobis ... falso suggesto, quod dictus Petrus archiepiscopus, preposito et canonicis regularibus dicte ecclesie ad hoc non vocatis, ad ipsarum litterarum executionem processerat ac de ipsius regis, infra cuius temporale dominium dicta ecclesia existit, voluntate nullatenus extitit vel ad presens est, quod suppressio, erectio et institutio hujusmodi quomodolibet fierent, ipsaque ecclesia etiam tempore date litterarum earundem congruenti canonicorum et personarum dicti ordinis numero fulcita fuit, pluresque reperirentur dietim, qui in canonicos ejusdem ecclesie recipi ac prefatum ordinem inibi profiteri vellent, si littere ac executio predicte non emanassent et, si predictarum suppressionis, erectionis et institutionis omnimodus prodierit effectus, gravia verisimiliter in partibus illis inconvenientia et scandala subsequentur, nos, hujusmodi suggestionibus circumventi, abbati monasterii Careinsule Arusiensis diocesis et alteri ipsius in ea parte college, eorum propriis nominibus non expressis, per alias nostras litteras dedimus in mandatis, ut, si et postquam, vocatis dicto Hermanno episcopo necnon aliis, qui forent evocandi, ipsis de premissis suggestis legitime constaret, omnes lites, si que premissorum occasione indecise pendebant, penitus extinguerent ac litteras predecessoris hujusmodi necnon quecunque inde secuta cassarent necnon prepositum et regulares canonicos predictos adversus litteras et executionem hujusmodi in statum pristinum, in quo, antequam dicte littere ipsius predecessoris emanarent, quomodolibet fuerant, ita etiam, quod quevis ecclesiastice sententie, si que forsan contra prepositum et regulares canonicos predictos late fuerant, pro nullis et sublatis haberentur, restituerent.

Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, in dicta ecclesia auctoritate litterarum predecessoris hujusmodi due dignitates necnon decem canonicatus et totidem prebende instituti et de illis personis notabilibus provisum fuerit, et exinde divinus cultus non modicum susceperit incrementum, necnon Martinus Sparch, qui se gerit pro preposito dicte ecclesie, illius prelatorum et secularium canonicorum statum pacificum temerarie et scandalose turbare nisus fuerit, ad hoc aspirans, quod dicta ecclesia, que secularis fuit effecta, iterum regularis ipseque illius prepositus existerent, ut unacum duobus vel tribus canonicis regularibus, quos ipse ad nutum suum ibidem assumeret, omnia emolumenta ipsius ecclesie, ex quibus, ut prefertur, duo prelati et decem seculares canonici ad ipsius ecclesie decorem honeste servirent altissimo et cultum divinum peragerent, solus percipieret, ac multa in ejusdem nobis litteris suggeruntur, que omnino carent veritate, et ex ipsis nostris litteris, ad quarum executionem nondum est processum, varia dissensiones, animarum pericula et ipsius ecclesie deformatio ac ejusdem cultus diminutio et inter partium illarum Christi fideles scandala sequerentur, pro parte Hermanni episcopi ac secularium canonicorum predictorum nobis fuit supplicatum, ut super hiis oportune providere dignaremur.

Nos itaque, scandalis singulorum, quantum cum deo possumus, obviare cupientes, fraternitati tue mandamus, quatenus, vocatis preposito et regularibus canonicis predictis necnon aliis, qui fuerint evocandi, super premissis auctoritate nostra te diligenter informes et, si per informationem hujusmodi tibi de expositis pro parte Hermanni episcopi et secularium canonicorum predictorum legitime constiterit, quodque ex aliis nostris litteris prefatis, si effectum sortirentur, dissensiones pericula deformatio diminutio et scandala premissa verisimiliter succederent, ipsas litteras nostras et quecunque inde secuta eadem auctoritate casses, ac predecessoris litteras hujusmodi et ex illis secuta necnon ea, que circa executionem predictam rite gesta sint, eadem auctoritate confirmes ac prefatos seculares canonicos in statum pristinum, in quo, antequam dicte alie littere nostre emanarent, quomodolibet erant, dicta auctoritate restituas.

Datum Bononie 3. kal. junii anno 7.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.