forrige næste

Tekst efter Aa.

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Nielsson villanus Haffnensis salutem in domino. ♦

Constare volo universis presentibus et futuris, me a venerabili capitulo Haffnensi quendam fundum ecclesie beate virginis ibidem pertinentem, apud curiam domini archiepiscopi Lundensis ad boream situm, in quo jam habito, ad dies meos, uxoris mee Cristine Nielsdatter, quam jam habeo, et ad dies liberorum nostrorum conductive habuisse, sub conditionibus infrascriptis, ♦

Primo quod pro pensione dicti fundi dabimus omni anno sex solidos grossorum bone monete et inter mercatores bene dative, tres solidos ante festum beati Michaelis, et alios tres infra festum pasche tempestive persolvendos. ♦

Item ipsum fundum bene edificemus cum tectura lapidea, et edificatum in bono statu conservemus, atque edificia sua in ipso constructa sine consensu et plena voluntate capituli predicti nullo modo vendamus vel quomodolibet alienemus. ♦

Item tributa et alia quevis onera, que ipsi fundo fuerint inposita ex mandato principum vel ville temporibus nostris solvere teneamur sine ulla recompensa. ♦

Item prescriptis non servatis articulis presentes littere nullius sint roboris vel momenti. ♦

Item nobis ambobus et liberis nostris de medio sublatis, predictus fundus cum omnibus et singulis edificiis et meliorationibus suis ad usum et ordinationem dicte ecclesie beate virginis, prout tunc inveniatur, libere revertatur sine omni reclamatione heredum nostrorum vel aliorum quorumcunque. ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis Aghonis Platz et Taghe Areldsson presentibus est appensum. ♦

Datum Haffnis anno domini mcdxxxvii. die sancti Johannis baptiste. ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.