forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.; de tilføjede formuleringer, som er udeladt i APD, er suppleret efter DD 1437. 24. apr., nr. 14370424001.

Priori monasterii in Dalum Ottoniensis diocesis et preposito ecclesie Ottoniensis.

Sedis apostolice providentia (circumspecta circa statum omnium, presertim cathedralium, ecclesiarum ac personarum in illis divinis laudibus insistentium salubriter dirigendum paterna solicitudine prospicit et intendit et ea, que pro hujusmodi status conservatione ac ecclesiarum et personarum ipsarum commoditate provida deliberatione facta sunt, ut illibata persistant, apostolico consuevit muninime roborare).

Dudum siquidem pro parte Petri Johannis presbiteri Ottoniensis nobis exposito, quod olim ipse, pie considerans hospitale civitatis Ottoniensis <in quo pauperes peregrini infirmi et alie miserabiles persone recipi consueverant> destructum et solo equatum existere <et aliud, ad quod hujusmodi pauperes et persone miserabiles ad civitatem confluentes eandem declinare possent, hospitale non esse>, quoddam aliud tam de propriis quam a Christi fidelibus acquisitis bonis in alio loco infra dictam civitatem ad id magis congruo et honesto de licentia Naffnonis episcopi Ottoniensis cum capella et cimiterio <pro inibi decedentium pauperum et infirmorum tumulandis corporibus> hospitale construxerat hujusmodique capellam et cimiterium per dictum episcopum consecrari obtinuerat, <ac nonnulla alia bona pro lectis, lectisterniis et aliis ad usum pauperum hujusmodi acquisiverat, proponens etiam alia acquirere domino concedente>, nos tunc per alias nostras litteras certo dedimus judici in mandatis, ut constructionem et consecrationem <et rerum bonorumque acquisitionem hujusmodi> confirmaret, necnon solum, in quo prefatum destructum hospitale situm erat, et alia bona quecunque ad illud spectantia et legata per Christi fideles eidem destructo hospitali facta tunc et extunc inantea facienda prefato de novo erecto hospitali concederet.

Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte prioris et capituli ecclesie Ottoniensis ordinis s. Benedicti petitio continebat, prefatum antiquum hospitale cum solo predicto ad ecclesiam predictam sive ejus capitularem mensam pertineat ac per eosdem capitulum infra septa seu emunitates dicte ecclesie fundatum fuerit, de quo in dictis litteris nulla mentio facta extitit, ac propterea ille in non modicum prioris et capituli necnon ecclesie et mense prefatorum prejudicium emanaverint, pro parte ipsorum prioris et capituli nobis fuit supplicatum, ut super hoc eorum ac dictorum ecclesie et mense statui et indemnitati oportune consulere dignaremur.

Nos igitur, de premissis certam notitiam non habentes, discretioni vestre mandamus, quatenus, si vocatis dicto presbitero et aliis, qui fuerint evocandi, vobis legitime constiterit, quod hospitale antiquum cum solo et aliis bonis, ut prefertur, pertineat, quodque illud infra septa seu emunitates hujusmodi fundatum existat, litteras predictas in ea parte dumtaxat, in qua priori et capitulo necnon mense et ecclesie predictis prejudiciales existant, etiam si ad illarum executionem processum sit, hujusmodique processus ac omnia inde secuta auctoritate predicta cassetis necnon prefatos priorem, capitulum, ecclesiam et mensam in omni jure, quod tempore date litterarum hujusmodi in hospitali antiquo necnon solo aliisque bonis predictis habebant, restituatis.

Datum Bononie 4. id. jan. anno 7.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.