Tekst efter Terpager.
Omnibus presens scriptum cernentibus Cristiernus dei gracia episcopus Ripensis salutem in domino sempiternam.
Si ea que acta sunt ad necessitates et utilitates hominum consvevit antiquitas in scriptis redigere, multo magis que ad cultum divinum attinent oportet scripture testimonio perhennare.
Dudum altare sancti Lucii sub mayori turri ob salutem animæ nostræ constructum dotavimus cum bonis immobilibus in parochia Seem sitis videlicet curia principali Seemgardh dicta et cum aliis bonis quorum proprietatem justo emptionis titulo acquisivimus ab Helena relicta Erici Jone armigeri et aliis heredibus ipsius Erici Jone in parochia antedicta Seem situatis pro centum sexaginta marcis Lybicensibus per nostram industriam acquisitis prout in literis super hoc confectis plenius continetur.
Habito
Item volumus et ordinamus quod nobis et domino Nicolao Bomgardh de medio sublatis capitulum nostrum pretactum. quendam concanonicum suum in ecclesia actu residentem de ipsa vicaria una cum suis attinenciis provideat. qui in ipsa curia fundi antidicti resideat. et edificia in ipso constructa in suo bene esse conservet. missamque nostram cottidianam pro ut in literis originalibus precavetur cessante legitimo impedimento celebret seu celebrari faciat. dominum Jesum Christum pro nobis parentibus nostris ac domino Nicolao Bomgard et parentibus suis exoraturus anniversariumque nostrum et parentum nostrorum cum missis et vigiliiss in ecclesia Ripensi fieri consvetis cum octo solidis sterlingorum capitulo Ripensi annuatim solvendis in perpetuum faciat celebrari.
In cujus rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillis dilecti capituli nostri pretacti et domini Nicolai Bomgardh vicarii antedicti altaris presentibus est appensum.
Datum anno domini mcdxxxviiio in vigilia sancti Thome apostoli.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.