Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
.. Vacante alias prepositura ecclesie Vestervicensis ordinis s. Augustini canonicorum regularium Burglanensis diocesis per liberam resignationem Nicolai Thuonis ... in manibus capituli ejusdem Vestervicensis ecclesie libere factam canonici et capitulum dicte ecclesie .. Severinum Ivari ejusdem ecclesie canonicum dictum ordinem expresse professum in prefate ecclesie prepositum concorditer elegerunt, quam electionem .. dominus Gerardus episcopus Burglanensis auctoritate ordinaria confirmavit, et ipse Severinus pretextu hujusmodi electionis et confirmationis dictam preposituram assecutus fuit et illam possedit per sex menses vel circa et de presenti possidet paucos tamen fructus percipiens ex eadem.
Dubitat tamen idem Severinus resignationem ac electionem et alia premissa ex certis causis viribus non subsistere et dictam preposituram adhuc vacare.
Supplicat igitur s. v. dictus Severinus, quatinus premissa omnia rata et grata habentes necnon, quatinus opus sit, dicto Severino de prefata prepositura, dignitate principali curata et electiva [fructus 8 mr. arg.], sive per resignationem hujusmodi factam aut fiendam ... aut assecutionem per <Ha>quinum Frize asserentem sibi in dicta prepositura jus competere factam seu alias quovismodo vacet, ... dignemini misericorditer providere.
.. Renuntiat insuper dictus Severinus omni juri, si quod sibi in quibusvis aliis a predictis beneficiis competere potest, quam renuntiationem admitti petit.
Concessum in presentia pape. C. Ariminensis.
Datum Florentie 8. kal. aprilis anno 9
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.