Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Alias s. v. Symoni Techel clerico Roskildensis diocesis de decanatu et prebenda ecclesie Haufnensis dicte diocesis, quos Symon Prep, dum vixit, obtinebat, concessit provideri, prout in petitione desuper signata continetur.
Verum quia, dicte ecclesie statutis et consuetudinibus forsan obstantibus, quibus, ut creditur, caveri dicitur, quod nullus inibi dignitatem, nisi actu canonicus majori prebenda prebendatus existat, assequi aut majorem prebendam, nisi de minori etc. per optionem ascendat, possit habere, idem Symon, cum de hoc in dicta petitione eisdem statutis et consuetudinibus derogando nullam fecerit mentionem, apostolicas super eadem petitione conficiendas litteras timet de surreptione notari; ne igitur ipse littere apostolice de surreptione notentur, supplicat dictus Symon, quatenus illas cum expressione clausule derogationis statutorum et consuetudinum predictorum expediri mandare dignemini.
Concessum in presentia pape. C. Ariminensis.
Datum Florentie 9. kal. nov. anno 9.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.