forrige næste

Tekst efter Acta Pont.:

Quia, licet alias s. v. Martino Silchow clerico Zwerinensis diocesis de quibusdam canonicatu et prebenda Slesvicensibus, quos Nicolaus Sachow episcopus Lubicensis ... inibi obtinebat, concessit provideri, tamen tempus de expediendis litteris super eisdem canonicatu et prebenda, quod nondum est efflucum, in brevi instare videtur, supplicat igitur prefatus Martinus, quatenus huiusmodi tempus a fine illius inantea computando ad tres menses ulterius prorogare dignemini. Concessum ad mensem in presentia pape. C. Ariminensis. Datum Florentie 13. kal. sept. anno 13.

Oversættelse mangler.