forrige næste

Tekst efter Acta Pont. l.l.:

Ad perpetuam rei memoriam. Salvatoris nostri Jesu Christi, qui cunctis fidelibus tum exemplo tum etiam salutaribus disciplinis pauperum et miserabilium personarum curam precipuam commendavit, doctrinam evangelicam, quantuin nobis ex alto permittitur, imitari gestientes, ad constructionem et reparationem piorum locorum quorumlibet, ad que persone huiusmodi confugere consueverunt, studia nostra convertimus, sed ad hospitale nostrum s. Spiritus in Saxia de Urbe ordinis s. Augustini tanto potioribus favoribus et gratiis decet nos esse intentos, quanto specialiori quodam vinculo ad illius restaurationem alque profectum nos esse obnoxios intelligimus, ad ea propterea solite benignitatis extendentes affectum, que ex devotionis ardore prodire conspicimus ac fidelibus eisdem animarum salutis afferre valeant incrementum. Cum itaque nos hospitale predictum, quod a nonnullis Romanis pontificibus .. fundatum, erectum et opulenter dotatum et ad tantam famam et excellentiam atque religionem provectum extiterat, ut ad illud tunc contluentium in magna multitudine personarum prefatarum necessitatibus abunde et sollicite succurreretur, deinceps causantibus guerris et predecessorum nostrorum absentia in assumptione nostra ad summi aposlolatus apicem ita in suis edificiis collapsum et redditibus diminutum ac religione deformatum invenerimus, ut nulla pene vel satis exigua et defectiva in eo hospitalitas teneretur, possessiones quoque inculte et pro magna parte aut alienate vel occupate forent, religiosorum et ministrorum ac officialium, si qui in illo remanserant, omnis ferme regula et diligentia evanuerit, deinde nos auctore domino hospitale prefatum ita in edificiis restauravimus, ipsius reformavimus religionem, servos et minislros pauperum tales et lot numero instituimus, possessiones quoque redditus et introitus non sine magnis laboribus et impensis recuperavimus, auximus et extulimus, ut per dei gratiam nunquam maior ad illud pauperum concursus, nunquam illorum diligentior cura, nunquam laudabilior hospitalitas servata fuerit. Verum quoniam inter cetera, que hospitali predicto presidia hactenus et auxilia accomodaverant, auctoritatem auxerant, jura et redditus conservaverant, id fuisse potissimum invenimus, confraternitatem quandam magne auctoritatis et devotarum utriusque sexus personarum in antiquis quibusdam libris conscriptarum, ipsorum predecessorum nostrorum auctoritate in dicto hospitali institutam et previlegiis ahquibus ac spiritualibus muneribus insignitam, nos igitur, qui ab ineunte etate nostra hospitalium et illorum personarum curam exactissimo studio geri summopere affectavimus, ut nichil agere omittamus, quod ad decus et gloriam prefati hospitalis pertinere videatur, et ut maiora presidia phiriumque personarum favores pauperibus ipsis accrescant, ac fideles per elemosinarum largitiones ad remissionem peccatorum suorum et eternam salutem [petendam] spiritualibus gratiis et muneribus invitemus, eorundem predecessorum vestigiis inherentes, [et] confraternitatem ipsam diu pene intermissam restaurandam esse decernentes, omnibus tam ecclesiasticis quam laicalibus utriusque sexus fidelibus, qui in confraternitate recepti et in libro huiusmodi descripti fuerint ac 3 fl. auri de camera in principio receptionis ipsorum necnon successive annis singulis 1 grossum, quorum 10 unum ex dictis fl. faciant, camerario prefati hospitalis seu personis ad id pro tempore deputatis ad hospitalis eiusdem et ad illud pro tempore confluentium pauperum usus et utilitatem per se vel alios persolverint et assignaverint, quod singuH sacerdotes, quos singuh fideles predicti post receptionem, descriptionem et solutionem 3 fl. huiusmodi in eorum confessores duxerint eligendos, eis in sinceritate fidei, unitate s. Romane ecclesie ac obedientia et devotione nostra vel successorum nostrorum persistentibus omnium peccatorum suorum, de quibus corde contriti et ore confessi fuerint, in mortis articulo plenam remissionem concedere, et insuper confessores idonei, quos dicti fideles elegerint, ut prefertur, pro commissis per eos criminibus, excessibus et peccatis, etiam [in singulis] sedi apostoHce reservatis casibus, infra duos menses a tempore receptionis, descriptionis et sohitionis huiusmodi computandos eis semel dumtaxat in vita plenain et debitam absohitionem auctoritate apostoHca impendere et penitentiam sahitarem injun- gere valeant, tenore presentium indulgemus, proviso quod fideles ipsi propterea ad illicita imposterum committenda procliviores non reddantur et satisfactionem eis per dictos confessores injunctam per se vel alios facere teneantur. Preterea, ne presens nostra concessio pauperum favorem concernens in eorum prejudicium redundare videatur, si persona, que ad ipsam confraternitatem se admitti petierit, adeo egena et miserabilis fuerit, ut solutionem 3 fl. huiusmodi in totum vel in partem adimplere nequeat, nichilominus illam ad confraternitatem ipsam recipiendam et describendam fore, ita tamen, quod huiusmodi concessione nostra, donec prefatam solutionem integre fecerit, uti non possit, volumus et decernimus per presentes ... Datum Rome 8. kal. aprilis anno 16.

Oversættelse mangler.