Tekst efter Acta Pont. l.l.:
Reformatio.
Alias s. V. Olauo Johannis cantori ecclesie b. Marie Haffnensis Roskildensis diocesis de prepositura ecclesie Roskildensis gratiose providit, prout in supplicationibus desuper confectis [continetur], in quibus, quod prefatus Olauus Johannis quandam perpetuam vicariam ad altare s. Dorothee in prefata ecclesia Roskildensi [fructus 3 mr.] obtinet, quam paratus est dimittere, per inadvertentiam expressum non fuit; supplicat prefatus Olauus Johannis, quatenus litteras apostolicas super dicta supplicatione conficiendas cum narratione predictorum expediri mandare dignemini. Fiat. T. Datum Rome 3. id. jan. anno 2.
Oversættelse mangler.