Tekst efter Acta Pont. l.l.:
Episcopo Ottoniensi. Dignum arbitramur etc. Cum itaque canonicatus et prebenda ac prepositura ecclesie Roskildensis, quos Olauus electus Roskildensis tempore promotionis per nos facte de persona sua ad ecclesiam predictam obtinebat, prout obtinet, per promotionem huiusmodi ac munus consecrationis eidem electo impendendum vacare sperentur, nos, volentes Olauum Martini canonicum et archidiaconum dicte ecclesie favore prosequi gratioso, fraternitati tue mandamus, quatenus, si per diHgentem examinationem eundem Olauum Martini ad hoc idoneum esse reppereris, canonicatum et prebendam et, que.in dicta ecclesia dignitas non tamen post pontilicalem maior existit, et ad quam consuevit quis per electionem assumi, et cui cura imminet animarum, preposituram predictos [fructus 20 mr.] conferendos dicto Olauo Martini donationi tue auctoritate nostra reserves, et nichilominus [canonicatum et] prebendam ac preposituram huiusmodi, cum vacaverint, eidem Olauo Martini auctoritate nostra conferas. Volumus autem, quod ipse Olauus Martini, quamprimum vigore presentium dictorum canonicatus et prebende ac prepositure possessionem fuerit pacificam assecutus, certos alios canonicatum et prebendam ac archidiaconatum ipsius ecclesie [fructus 15 mr.], quos obtinet, et quos extunc vacare dccernimus, omnino, prout ipse Olauus Martini ad id se sponte obtulit, dimittere teneatur. Datum Rome id. febr. anno 2.
Oversættelse mangler.