Tekst efter Acta Pont. l.l.:
Alias s. V. Brigerio Magni de Holnis(!) canonico ecclesie Vpsalensis de prepositura dicte ecclesie, que dignitas inibi maior post pontificalem existit, tunc per promotionem etc. vacante, gratiose concessit provideri, et deinde, litteris super concessionis gratia huiusmodi non confectis, ipse Brigerius contra Carolum Inghewasti presbiterum Vpsalensis diocesis super dicta prepositura causam in Romana curia committi et citationem ad partes decerni obtinuit, ac dictus Carolus desuper in prefata curia citatus existit; sed, quia ab aliquibus asseritur neutri dictorum Brigerii et Caroli in ipsa prepositura jus competere, supplicat dictus Brigerius, quatenus sibi de prefata prepositura [fructus 20 mr.] .. providere dignemini, non obstantibus quod canonicatum et prebendam Vpsalensis predicte [fructus 8 mr.] obtinet, sibique de canonicatu et prebenda Roskildensis ecclesiarum [fructus 12 mr.] apostolica fuit auctoritate provisum, ac gratia expectativa necnon dispensatione super obtinendis incompatibilibus etc., quoad vixerit etc, in cancellaria apostolica exprimenda ... Fiat. T. Datum Rome 12. kal. martii anno 2.
Oversættelse mangler.