Tekst efter Acta Pont. l.l.:
Supplicat s. v. .. Albertus Crummediick clericus Bremensis diocesis ex utroque parente de militari genere procreatus in curia e. s. v. presens, quatinus sibi de prepositura in Barichisisel in ecclesia Slesvicensi, que inibi dignitas curata non tamen maior post pontificalem existit [fructus 4 mr. arg.], per assecutionem pacificam decanatus ecclesie ss. Petri et Alexandri Aschaffenburgensis Maguntine diocesis, qui etiam in eadem ecclesia dig nitas curata et electiva existit, per .. Bernardum Wineken ad eundem decanatum electum auctoritate ordinaria factam vacante gratiose providere dignemini non obstantibus statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie Slesvicensis, illis presertim, quibus caveri dicitur, quod nullus inibi preposituram predictam obtinere valeat, nisi eiusdem ecclesie actu canonicus prebendatus existat ... Fiat. T. Et cum derogatione predicta. Fiat. T. Et quod obstantie ipsius Alberti in cancellaria exprimantur. Fiat. T. Datum Rome 13. kal. aprilis anno 3.
Oversættelse mangler.