forrige næste

Tekst efter Acta Pont. l.l.:

.. Episcopo Spoletane et .. preposito Verdensis ac archidiacono Slesvicensis ecclesiarum. Vite ac morum honestas [etc.]. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Hermani de Osra canonici ecclesie b. Marie Hamburgensis Bremensis diocesis petitio continebat, quod orta dudum inter ipsum et quondam Johannem Hedendorp clericum super canonicatu et prebenda ecclesie Lubicensis, de quibus tunc per obitum quondam Henrici Kaluerwisc vacantibus et antea sub certa forma per nos facta reservatione speciali comprehensis Hermannus sibi quarundam litterarum et mandati nostrorum vigore gratiose et canonice provisum fuisse dictumque Johannem se gratie et provisioni huiusmodi contra justitiam opposuisse ac fecisse, quominus ille sortirentur effectum, necnon in ipsis canonicatu et prebenda se intrusisse illosque occupasse et detinuisse indebite occupatos, Johannes vero predicti eosdem canonicatum et prebendam ad se de jure spectare asserebant, materia questionis nos causam huiusmodi non obstante, quod de sui natura ad dictam curiam legitime devoluta et apud eam tractanda et finienda non esset, magistro Agapito de Rusticis capellano nostro et causarum palatii apostolici auditori ad instantiam dicti Hermani audiendam commisimus et fine debito terminandam, ipseque auditor in ea ad nonnullos actus, citra tamen conclusionem, inter partes ipsas dicitur processisse. Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, lite huiusmodi coram eodem auditore sic indecisa pendente prefatus Johannes in possessione canonicatus et prebende predictorum existens apud sedem apostolicam fuerit vite functus, nos litem eandem penitus extinguentes dictoque Hermanno, qui, ut asserit,.. Johannis tituli s. Sixti presbiteri cardinalis capellanus et secretarius existit, ... specialem gratiam facere volentes discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum ... canonicatum et prebendam predictos [fructus 6 mr. arg.], .... dummodo tempore date presentium non sit in eis alicui specialiter jus quesitum prefato Hermanno auctoritate nostra conferre curetis Datum Fabriani Camerinensis diocesis 12. kal. aug. anno 4.

Oversættelse mangler.