forrige næste

Tekst efter Acta Pont. l.l.:

Johanni Torkilli canonico Arusiensi. Vite ac morum honestas [etc.]. Cum itaque prebenda, Lime nuncupata, in ecclesia Arusiensi, quam Johannes electus Arusiensis tempore promotionis per nos hodie de persona ipsius electi ad eandem ecclesiam facte obtinebat, prout obtinet, per promotionem huiusmodi et munus consecrationis impendendum eidem electo vacare speretur, nos, tibi .. gratiam specialem facere volentes, prebendam predictam, cui cura imminet animarum [fructus 3 mr.] ..., cum illam .. quovis modo preterquam per ipsius electi obitum vacare contigerit, conferendam tibi donationi apostoHce reservamus ... Nos enim tibi, cui per ahas nostras htteras de prepositura eiusdem ecclesie, que inibi dignitas non tamen maior post pontificalem existit, cuique cura imminet animarum, hodie concessimus provideri, tecum, qui asseris, quod canonici dignitates in eadem ecclesia obtinentes dignitatem curatam et prebendam etiam curatam juxta antiquam consuetudinem ipsius ecclesie invicem retinere possunt, ut dictam prebendam, si tibi vigore presentium conferri contigerit, ut prefertur, cum prepositura prefata recipere et, quoad vixeris, insinml retinere hbere possis, ... tenore presentium dispensamus ... Volumus autem, quod, quamprimum prebendam predictam pacifice assecutus fueris, prebendam eiusdem ecclesie, quam possides, et quam exnunc(!) vacare decernimus, omnino dimittere tenearis ... [Datering og eksekutorer som nr. 1948].

Oversættelse mangler.