af Peder Jacobsen Flemløse (1574)   Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

ANTIQVÆ NOBILITATIS SPLENDORE, DOCTRINA
et virtutibus Iuuenj Præclaro,
Tychoni Brahe Otthonidi,
Domino de Knudsdorp, Mecœnati ac Domino suo, in primis obseruando.
Petrus Iacobus Flemlossius
S. D.

PLINIVS LVMINARIVM DEFECTVS in miraculorum numerum referendos esse rectè censuit. Est enim maxima admiratione dignum, splendidissima cœli lumina in caliginem obscuris coloribus densam, atque speciem horrendis offuscatam tenebris subitò, et aliquando præter multorum hominum opinionem terribiliter transformari. Cum amabilis diurnæ lucis splendor odiosa confunditur vmbriferæ noctis obscuritate, illustrisque nocturnarumque operarum regina seruilem obscuræ ancillæ habitum induit. Quæ etsi veras in natura caussas habent, certisque motuum cœli legibus fiunt: tamen non sunt superbè ridenda, tanquam ἄσημον quoddam, aut iuxta Epicureorum decreta temerè aspernanda.

Præsertim cum nos de magnis et grauissimis rebus admoneant, nempè de ira Dej aduersus peccatum et de tristibus pœnis hoc concomitantibus. Nam procul dubio hæc stupenda naturæ miracula in sublimj cœlo ideo maximè in prima omnium rerum conditione diuinitus ordinata sunt, atque hominum conspectui manifestè obiecta: vt essent indices irascentis Dej ac minantis digna supplicia his, qui securè in enormibus delictis perseuerant: præuiaque signa tristium, quas peccando attrahimus, calamitatum.

Siquidem omnium ætatum historiæ euidenter testantur, variarum rerum perniciosas humano generi clades, statim post huiusmodi siderum obscurationes accidisse. Siue etenim omnes antiquitatis historias repetemus, siue annales rerum temporibus nuper elapsis gestarum, quarum recens adhuc memoria in multorum hominum animis viget, euoluemus: comperiemus certè bellicos tumultus, regnorum et bonarum legum mutationes, sæuissimasque pestilentias semper tanquam indiuiduos comites, aut nullo aut exiguo tempore interiecto, secutas esse Solis et Lunæ deliquia: vt illa mala penitus denuntiari à cœli vultu tristi, ac veluti mortalium vicem dolente, viderentur.

Illa namque Solis defectio, cuius (antea à Thalete Milesio rectè prædictæ) conspectio Lydis et Medis tantum iniecit timorem, vt à pugnando desisterent, cum anno mundi 3382. sublatis signis æquo vtrinque marte de summa rerum, vt inquit Herodotus, decertarent, mutandam esse monarchiam primam indicauit cœlitus: quam breui pòst tempore, Cyrus auo suo Astyage Medorum imperatore, atque Crœso Lydiæ rege, non absque cruento bello captis, à Medis ad Persas transtulit.

Eam verò, quæ anno mundi 3539. ante Christum natum annis 423. à Pericle eiusque exercitu, quem in Peloponesum contra Atheniensium hostes ducturus erat, ipso meridie conspecta est, tantis inuoluto Sole tenebris, vt etiam sidera cœlo adhærentia interdiu viderentur, sicut scribit Thucydides, secuta est pestilentia vsque adeò indomito grassans veneno in Græcia: vt non tantum medicamentis vlla ratione non cederet, sed et horum viribus pertinaci virulentia fractis, pedes, brachia capitaque ipsa violenti corrupta putredine, à reliquo corpore non paucis ægrotantibus crudeliter auelleret: furoribus præterea et mentis alienatione multos in puteos præcipites ageret, memoriamque iis, qui aliquam pristinæ valetudinis partem recuperarunt, deleret. His etiam temporibus præcipuorum Græciæ magnatum animi dissidiis distrahebantur: vnde diuturnum, funestum atque toti Græciæ admodum exitiale bellum exarsit. In quo quot incendia, direptiones, vastitates, clarissimorum virorum acerbissimas mortes, miserrimasque vrbium deditiones Græci sint experti, dictu facile non est.

Iam verò, si quis nostrum seculum examinet, videbit sanè eclipsin diurnam, quæ in annum 1502 Christi saluatoris nostri incidit, non frustrà plurimis Europæ nationibus calamitates omnis generis minatam fuisse. Nam duos eam subsequentes annos bellis, seditionum commotionibus, illustrissimorum principium morte, aliisque huiusmodi exitiosis mortalium cœtui ærumnis celebres reddidit. Reliquarum autem offuscationum, quæ nostra ætate Soli et Lunæ contigerunt, nulla hoc loco mentione opus esse arbitror. Quandoquidem prouectæ ætatis neminem esse existimo, qui non recordetur præcipuas mutationes atque clades, quæ in toto ferè terrarum orbe proximis annis auditæ vel visæ sunt, eclipsibus esse priusquam acciderunt, indicatas. Cum illi qui nondum adoleuerunt fateantur deliquia, vnum Solis in signo humano, quadrato Martis radio oppugnatum etc: alterum in postremis sagittarij stellati partibus, anno post Christum natum supra millesimum, quingentesimum et sexagesimum tertio, Præcucurrisse pestiferam illam luem, quæ per vniuersum penè habitabilem mundum serpsit, tanquam nuntiantia hanc breui cum aliis malis subsecuturam.

Cum igitur tam veterum, quàm nostri temporis historiæ testentur, eclipses non esse vana terriculamenta, sed veros potius nuntios multorum malorum, quibus propter multiplicia peccata iustè affligimur: consultum est, vt eas studiosè inuestigemus, obseruemus, atque haud sine pio pauore aspiciamus: vt hisce minacibus cœli prodigiis admoniti, veram agamus pœnitentiam, diuinamque imploremus opem: vt Deus impendentes pœnas per illa significatas, propter filium suum tollere, aut saltem mitigare pro sua bona voluntate velit. Posse enim cœlestia fata à Deo mitigari, auerti et tolli ad pias preces, modò diuinæ gloriæ, incolumitati atque saluti piorum id contrarium non fuerit, nemo qui Christo nomen dedit, dubitare debet.

Quarè cum hæc ita sint, et 13. die Nouembris labentis huius anni Luna subiens inter aspectum nostrum et solare corpus, in occiduo cardine, magnam eius radiorum partem, quos aliàs à Sole acceptos, in subiecta quatuor elementa deferre solet, sursum in cœlum regestura sit: vnde fiet, vt terribili caligine multos terrarum tractus inuoluat, prodigiosam cœli faciem iisdem ostendens: neque quisquam, quod ego sciam, de hoc nouilunio ecliptico quicquam, præter ipsius tempus, publicauerit: eius summam breuiter complexus sum bucolico carmine: quod cum humi serpat, magnam orationis maiestatem non requirit. Vt autem id conuenienter fieret, ipsi Solis eclipsi præmisi tempus plenilunij defectiui anno salutiferi partus 1573. visi, Hyadum ortu obiter indicatum, atque breuem Melibœi pastoris querelam, qui cruentam sui gregis stragem deflens, prodigia quæ in cœlo hominibus ostenduntur, signa esse Iesu Christi sublimi tremendaque maiestate ornatum aduentum præcurrentia, dicit.

Et cum inferior globus, nempè elementa et ea, quæ in his vitæ suæ feliciter conseruandæ habitationes inuenerunt, deficiente, aut saltem impedito stellarum viuifico lumine, detrimentum capere soleant, nisi diuinitus conseruentur: precationem ad Deum, pro conseruatione elementaris naturæ tempore propositi Solis defectus, Æglogæ huic subiunxi.

Qui autem nobilissime Heros, omnibus seculis; quorum quidem annales ad nos peruenerunt hactenus vsitatum est, eos qui aliquid edituri essent, id non nisi patrono et mecœnati cuidam dedicatum, in publicum mittere: nolui ego has meas pagellas absque defensoris nomine prelo committere. Ne receptæ consuetudini diu multumque ab omnibus rectè iudicantibus approbatæ, temerè repugnare, laudabilesque et honestos mores contumaciter detrectare, viderer.

Deliberanti verò mihi à quo potissimum iisdem his chartulis conueniens patrocinium peterem: tu solus iudex et patronus rogandus videbaris. Cum enim in hac consultatione versarer, ei supplicandum esse ratio suadebat: cuius doctrina, iudicio atque defensione vterer. Tuam autem doctrinam tam excellentem esse, vt non modo meos in studiis literarum conatus omnibus modis sufficienter iuuare, verum etiam doctissimos quosque laudabiliter erudire possit: præclara testantur monumenta è viuido tuo nata ingenio, eximiæ certè plena eruditionis: quæ partim domi tuæ adhuc seruantur, partim verò vtiliter multorum manibus teruntur: numerosaque illa studiosæ iuuentutis, ac optimorum virorum omni disciplinarum genere instructissimorum corona, quæ te docentem quotidie magna cum admiratione, atque studiorum suorum profectu, audit.

Iudicium verò tuum de rebus dubiis et perplexis, quàm sit acre, seuerum et graue, vt à mei ingenij tenuitate dici non potest, ita neque hic locus requirit: præsertim, cum omnibus eruditis notum sit, quanta iudicij dexteritate versatus sis tam in inferioribus artibus, re naturali, et vtraque medicina, cum aliquid præ cæteris approbandum, aut improbandum esset, quàm in sublimiori illa vereque diuina Philosophia, quæ Mathematica dicitur: vbi omnia illa, quæ cum cœlestium motuum legibus, obseruationibus, phænomenis, magistraque experientia consentire, firmumque in natura habere fundamentum, videbantur: comprobanda et diligenter asseruanda, reliqua verò et his contraria, quorum perplexa ambiguitas doctorum hominum iudicia hactenus non parum exercuit, improbanda et abiicienda acriter censuisti. Meis igitur, quas ob tenuitatem suam, vix ausim nominare, pagellis limam sine negotio addideris. Quas etiam tuo patrocinio ab improborum calumniis tutas facilè efficias: qui totam de cœlo eiusque, effectibus doctrinam supina negligentia atque cyclopica barbarie multis in locis penè oppressam, pristinæ suæ dignitati verè heroicis, quæ in te permultæ elucent, virtutibus stimulatus, nomini tuo immortalitatem conciliando, egregiè restituis.

Te proinde nobilissime Heros, ea qua debeo animi subiectione et reuerentia oro et obsecro, ne hanc dedicationem prorsus asperneris, sed eam pro singulari tua humanitate et benevolentia, in meliorem partem accipiens, has pagellas, æquo de ipsis facto iudicio, tua tutela aduersus iniquos calumniatores munitas, in publicum prodire: meque cum studiis meis, tuum esse clientem, benignè patiaris. Quod te facturum spero, potissimò, cum tua ipsius egregia virtus hoc mihi polliceatur, Deoque ipsi rem gratam ea ratione, tibi verò honorificam præstiteris. Vale anima et corpore integer. Hafniæ 16. calendas Nouemb. Anno 1574.