Ericus uero bonus (de quo paulo antea) genuit Chanutum ducem ac sanctum martyrem, patrem Waldemari primi Danorum regis, cuius filia Rykissa nomine nupsit Erico regi Suecorum filio Chanuti, filij Sancti Erici regis et martyris, genuitque eidem Ericum regem ex re cognomento blesum, qui absque liberis mortuus est, et Ingeburgem filiam. Hec filia, linea quarta distans ab Erico bono, ducta est uxor a duce Birgero Ierll, totidem gradibus a Sancto Chanuto martyre Erici boni fratre distante, genuitque duos reges Waldemarum et Magnum Ladelaas.
Porro Waldemarus duxit uxorem filiam regis Danorum Sophiam nomine, cuius pater Ericus, Waldemari regis (qui Danis legem scripsit ac in ordinem | redegit) filius, a fratre suo Abel est dolose interfectus, que res causam dedit Waldemaro perpetrandi stupri, ob quod regno ac diademate est spoliatus. Habebat enim Sophia regina sororem nomine Iudit, que interfecto patre sororis desiderio ardens, postquam in Suetiam uenisset, ab ipso rege sororis marito compressa est, maxima regni Suetie turbatione. Waldemaro igitur fugato ac tandem sine legittimis liberis defuncto, successit frater eius Magnus cognomento Ladelaas, qui ducta filia comitis Holsatie in uxorem, genuit tres filios, Birgerum regem, Valdemarum et Ericum duces. Porro Birgerus interfectis fratribus suis, atque amisso filio suo Magno, qui ob paternum scelus capite truncatus est, fugiens in Daniam, exul mortuus est, ac Ringstadij sepultus. Hic periisset regium semen, nisi dominus in Erico duce interfecto sibi posteritatem reseruasset. Quandoquidem iste Ericus tercius filius Magni Ladelaas regis, olim ex Auinione reuersus (quo fuerat peregre profectus amore ac desiderio summi pontificis ibidem tunc sedem habentis) duxit uxorem filiam regis Haquini senioris, Noruagie regis, ex qua binam prolem sustulit, Magnum Smeg regem Svetię ac Norvegię patrem Haquini iunioris, mariti Margarethe regine trium regnorum, et Euphemiam filiam. Hic iterum periisset regie stirpis propago (quia vnicus Haquini et Margarete filius Olauus nomine sine liberis ante diem obiit) nisi dominus in hac filia nobis semen prouidisset. Siquidem hec Euphęmia facta est mater multorum magnorumque principum. Nupsit autem duci Magnopolensi: cui peperit Albertum postea Suetie regem, et Henricum ducem, qui | duxit uxorem, filiam Waldemari regis sororem Margarethe regine, ex qua genuit duas filias. Prima nupsit duci Pomeranię, cui peperit Ericum, regem trium regnorum. Secunda uero nupsit duci Bauarie, cui peperit Christophorum, etiam trium regnorum regem.
Hic iterum extincta fuisset regie stirpis scintilla, quoniam tam Ericus quam Christophorus sine liberis mortui sunt, nisi supradicta Euphemia Noruagiensis succurrisset nobis in filia, quam post duos filios Albertum et Henricum peperit duci Magnopolensi, nomine Ingeburgem. Hec filia nupsit Henrico comiti Holsatię, peperitque illi Gerardum comitem, qui ducta uxore Elizabeta filia Ottonis ducis Brwnsuicensis, genuit filiam nomine Helwig, que cum nupsisset Friderico comiti Oldenburgensi, peperit eidem tres filios Ottonem et Gerardum comites ac Christiernum primum Danorum regem, patrem duorum filiorum Ioannis et Friderici, quorum uterque regnauit diuersa tamen sorte, ut ex sequentibus patebit.