af Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

Anno domini .1499. Quum magnus princeps Ruthenorum missis legatis in Daniam postulasset filio suo vxorem filiam illustrissimi regis Ioannis Elizabetham nomine, remissi sunt ad eundem principem ex Danis legati, magister Ioannes Andree deputatus episcopus Ottoniensis, Doctor Andreas Christierni Carmelita et magister Andreas Glob. Qui cum nomine regis Ioannis inter cetera negotia dicto principi fecissent postulati coniugij maximam spem, magno honore sunt remissi. Verum eisdem Ruscie fines egressis nunciatum est, eandem iam esse recens desponsatam D. Ioachimo Marchioni Brandeburgensi. Quod si huiusmodi rumor sparsus fuisset, legatis adhuc in Ruscia manentibus, fuissent perpetue seruituti obnoxij, si tamen uita donati. Sic principes legatis imponere solent, Sic legati uicissim aliis principibus, nulla necessitate, sed mera licentia. Itaque in principibus viris fides desideratur frequentius quam inuenitur.

Igitur eodem anno, Elizabeth regis Ioannis filia desponsata fuit D. Ioachimo Marchioni Brandeburgensi, sacri imperij perpetuo electori. Simulque eodem tempore, eiusdem Marchionis soror desponsata fuit Friderico duci Holsatie, regis Ioannis vterino fratri, qua defuncta, postea duxit uxorem filiam ducis Pomeranie, Sophiam nomine, in fuga regis Christierni Danorum reginam, Friderico iam rege electo et coronato.|