af Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

Anno .1502. Conati sunt etiam Noruagienses quidam aduersus regem Ioannem rebellare, cuius rebellionis author dicebatur Chanutus Adulphi in Noruagia eques primarius, sed simplici ingenio magis quam peruerso, cuius simplicitate ad rebellionem abusi sunt Sueci quidam proditores. Quo cum rex Ioannes episcopum Roschildensem D. Ioannem Iacobi, atque Henricum Crwmedig equitem, cum eodem Chanuto expostulaturos regis nomine misisset, uocatum ad se in naui, sub publica fide (que etiam crudelissimo Turche seruanda fuerat) ac nihil mali suspicantem crudeliter occiderunt, non aliter quam solent perfidi proditores, nec fidei nec iurisiurandi custodes. Chanutus iste duos elegantes habebat filios, prudentia et armis patre superiores, Carolum et Ericum. Ille bombarda percussus, cum militaret Christierno regi secundo, in obsidione ciuitatis Holmensis occubuit. Iste uero triumphata iam Suetia ab eodem immanissimo principe capite truncatus est.

Eodem anno ipso die decem milium martyrum | mense Iunio, D. Paulus Laxmand equesauratus, atque regis Ioannis magister equitum, per insidias est interfectus, tanti sceleris authoribus Ebbone Strangesøn ac Berone Andree, qui perfecto tam immani flagitio adeo ducebant gloriosum facinus, ut inter sese decertarent, quisnam haberetur sceleris autor. Nec in hodiernum usque diem sequuta est tanti sceleris uindicta (nam hec scripta sunt anno ab orbe redempto .1524.), nisi quod uterque immatura morte periit. Dicebantur enim subornati ab ipso principe, episcopoque Roschildensi D. Ioanne Iacobi, quibus idem Paulus Laxmand inuisus erat ob dicendi libertatem, principibus uiris semper inimicam et suspectam. Hic magister equitum, dum adhuc uiueret, habitus est inter regni primarios precipuus, de quo nulla fuit vncquam perfidie suspicio, in iam uero mortuum nihil non dicebatur. Vnde in illum iam extinctum magnoque honore sepultum, extorta est sentencia vi et metu a regni consiliariis, qua condemnatus sit maiestatis reus, ad solius principis odio labefactati testimonium, qui nulla probatione fretus, deierauit illum fuisse nescio quid doli et fraudis in regis perniciem machinatum. Ad quam vocem adiudicata fuit regis fisco uniuersa liberorum eius possessio, adeoque donationibus et uendicionibus distracta, ut in hodiernum usque diem ad heredes nihil redierit preter curiam unam Asszerbo nuncupatam, cum sua ditione, in fuga regis Christierni famosi tyranni. Hanc unicam laudem meruit suo principatu rex Fridericus. Interfectus est autem dominus Paulus Laxmand Haffnie supra pontem, qui altus nuncupatur, cum descenderet ab arce principis iturus ad | propriam domum, que ab illius morte donata est D. Ioanni Andree episcopo Ottoniensi, cuius uersutia et fraude instructus rex Ioannes obtinuit iniquam sentenciam, quam alioqui non obtinuisset. Illius enim arbitrio nihil non fiebat in regno viuente adhuc Ioanne rege. Huius tamen tyrannidis, aliarumque uersutiarum, quibus in vita excelluit, multosque oppressit, sub principatu regis Christierni condignas dedit penas.

Eodem anno venit in Daniam a pontifice Rhomano missus legatus, Danus quidam doctor Hermannus, professor Ordinis diui Ioannis Monasterij Ottoniensis, predicaturus quam uocant cruciatam aduersus Turcham, qui suis remissionibus et bullis, hoc est mera licentia, extinxit multam pietatem. Neque docebant huiusmodi legati eorumque vicarij homines penitenciam agere, sed intrepide peccare, atque tunc primum aperta fuit Lutheranismo fenestra. Neque unquam potentior factus est Turcha, quam dum cepta est predicari aduersus illum cruciata, qua compilata sunt Christianorum regna, aucteque facultates cognatorum Rhomani pontificis, Turcha magis ac magis triumphante, posterioribus prioribus semper deterioribus. Hanc enim cruciatam non persuasit pietas sed auaritia.