Ab anno domini .1507. et deinceps acriter pugnatum est terra et mari, inter regem Ioannem, gubernatorem Suetie, atque ciues Lubicenses, rege ubique triumphante, verum non sine graui iactura suorum ciuium ac precipue negociatorum. Duces autem naualis belli erant uiri famatissimi Seuerinus Nørby, Otto Rud, Ioannes Holgeri, atque horum similes | pirate, ad predam atque pyraticam non minus natura quam arte instructi.
Nec tantum isti pirate male perierunt, sed etiam alij multi, qui olim sub principatu regis Ioannis piraticam exercuerant aduersus Hispanos et Anglos, quorum e multis hec pauca nomina succurrunt, Pijning, Rutbeck, <Pwthorss,> Ræmmerkatt, Ioannes cocus, Ieorgius cocus, Andreas Maurus, Tile Giitzill, Andreas Barton Scotus. Omnes hii male perierunt, vel a propriis familiaribus interempti, vel laqueo prefocati, vel etiam aquis obruti. Nec meliori fortuna fecerunt piraticam quidam sub principatu regis Christierni, de quorum numero erant magister Lambertus Ripensis bombarda percussus, et Nicolaus Knijphoff ab Hamburgensibus captus, capiteque truncatus. Dignum profecto supplicium in omnes predones, qui mera libidine dominandi ac insania rapiendi, Christianis fratribus suis sunt infesti.