af Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

Anno domini .1515. mense Augusto, postridie beati Tiburcii martyris, Nuptie facte sunt in Haffnia Siælandie inter Christiernum secundum Danorum Gotorumque regem ac eandem Isabellam illustrissimi regis Hispaniarum (ut prefertur) filiam, que tunc (tota estate magno desiderio expectata) nauigio recenter uenerat, magno nobilium comitatu uirorum ac mulierum, quibus nuptiis occidentales omnes sibi nouam quandam felicitatem ac perpetuam pacem pollicebantur, tametsi nunquam adeo uexarentur in Dania sub ullo rege. Mutatus est illis portus commodissimus, aucta telonia, retente naues falso belli pretextu, sed tamen in hoc, ut sese magna pecuniarum ui redimerent. Hanc itaque sponsam et uxorem, specie pulcherrimam ac stemmatis clarissimam, uiuente adhuc Columba quadam uetere concubina, non satis syncere dilexit, nec uncquam coniugii fidem seruauit. Adiecit namque primis illis famosis adulteriis multos incestus. Erat enim adeo libidini deditus, ut cum Salomone, alioqui trecentis concubinis nobili, collatus, uix Salomon fuerit semiuncia ad assem, ut eruditus ille Petrus Suouenius de illo scribit in apologia pro Friderico rege aduersus tyrannidem dicti regis Christierni. Et tamen hoc libidinis malum adeo graue ducebat in aliis, ut in noua lege (quam edidit) decerneret morte expiandum. Sic cecutire solent impii principes, cum crudeliter in parua subditorum delicta seuiunt, ad propria uero, nimirum magna et horrenda flagitia semper conniuentes.

|

Eodem anno, mense Iulio obiit Reuerendus pater sacre theologie doctor, magister Martinus Petri Nestuediensis carmelita, proximo anno sequenti postea quam fuerat a prioratu conuentus Assensis destitutus. Fuerat namque duorum conuentuum prior insignis ac ualde uenerabilis, Landiscronensis ac noui conuentus Assensis primus prior, in quibus uite merito ac erudicionis exemplo multis fuerat pietatis occasio. Nam ut de multis donis taceatur, quibus illum ornauerat diuina benignitas, uno predicationis dono ita excelluit, ut suo seculo in Dania parem non haberet. A puero item tam innocenter tamque candide uixerat, ut nemo aliquam de illo habuerit sinistre opinionis suspicionem. Porro cum natura esset melancolicus adeoque tetricus et seuerus, affabilitas morumque suauitas in illo a pluribus sunt desiderata.