Anno dominice incarnationis .1520. in profesto feriarum diui Iacobi, Haffnie peste mortuus est uir eximia probitate adeoque longa uita dignissimus, magister Petrus de Scotia sacre theologię doctor. Is namque, postquam erecta fuisset in eadem urbe publica academia, olim per Christiernum regem primum anno domini .1474. a sanctissimo domino papa Sixto eius nominis quarto <impetrata>, primus uenerat ex Colonia, factusque noue academie nouus moderator ac regens anno .1479. prefuit eidem .42. annis. Qui cum esset in scolastica Theologia egregie doctus, ac precipue secundum uiam beati Thome de Haquino, adeo tamen erat Aristotelis philosophie deditus (quod Thomistis solet esse peculiare) ut preter illam uix unquam aliud didicerit aut docuerit, etiam dum | senuisset, excesserat enim (ni fallor) annum septuagesimum, cuius anime misereatur deus, qui erga illum hac usus est benignitate, dum uiueret, ut nihil unquam ambiret, contentus semper prouentu suorum laborum ac studiorum. Nec in illum aliquando ulla cadebat sinistre opinionis suspitio, sed semper uerbo et exemplo erat multis honeste uiuendi occasio egregiumque uite exemplar. Hoc nostro seculo sunt plerique ueteris Theologie ac ueteris erudicionis studiosi, pauci tamen ex his sunt veteris pietatis cultores imitatoresque, magno utriusque rei dispendio, nempe pietatis et erudicionis. Hanc quidam auersantur, ob id maxime quod huius amatores pietate uacui meram uite licentiam sectantur, illam uero supersticionis matrem calumniantur alij. Itaque desyderantur hec in omnibus, et pia erudicio, et erudita pietas. Minus tamen offendit indocta rusticitas quam erudita malicia et peruersitas.