Anno dominj .1521. Quum Christiernus rex eius nominis secundus armato milite uniuersum Suetie regnum insigni uictoria triumphasset, que nec creditur absque fauore numinis contigisse, si accepta uictoria uti potuisset, atque iam regni diademate esset insignitus, cepit mox cogitare, quomodo vniuersos regni Suetię proceres uno supplicio perderet, quo deinceps solus tyrannidem occuparet. Vt igitur religionis pretextu inauditam fucaret crudelitatem, zelum se habere pro Rhomana sede, cuius erat alioqui acerrimus hostis, impudentissime finxit. Accusabat namque illos conspirationis aduersus Rhomanum pontificem, cuius edictum se neglecturos obligauerant, si fuisset intentatum ob demolitam | arcem archiepiscopi Wpsalensis ac uiolentam inuasionem eidem archiepiscopo factam, ad quam fuerant nihilominus coacti, potestate ac tyrannide domini Stenonis Suantesøn regni gubernatoris, qui iam perierat bombarda percussus primo bello, quod in Wesgotia commissum erat, ducibus ac principibus Ottone Krwmpen et Carolo Chanuti, iuxta opidum uulgo nuncupatum Bowswnd. Igitur tercio die a coronatione, postquam rogatus omnium lachrymis et precibus remiserat illis, quicquid unquam uel in illum uel in illius patrem peccassent, nec etiam sine lachrymis <(ut erat ad lachrimas propensior quam ad clementiam)>, ad conuiuium uocatos comprehendi iussit, atque iam comprehensos carceri mancipauit uiros ferme septuaginta nobiles ac ciues, inter quos erant Reuerendi in Christo patres D. Mathias et D. Vincentius episcopi, hic Scharensis ille Strengenensis. Hos omnes postridie e carcere eductos in publico foro ciuitatis Holmensis decollari fecit. Iussionis executores erant magister Theodericus Vestphalus proditor dominj Angeli Arcimboldi legati Rhomani pontificis, et Ieorgius Hoffmod inter milites gregarios carnifex et penarum exactor. Sed neque hac crudelissima crudelitate satiatum est pectus illud sanguinarium. Post biduum namque fecit omnium trucidatorum cadauera extra urbem ferri, atque super ingentem rogum proiecta penitus concremari, ne ulle superessent illorum reliquie. At iustus dominus non est passus hanc immanitatem inultam. Eodem enim anno defecit ab illo uniuersum Suetie regnum, eratque eadem defectio initium et occasio defectionis aliorum regnorum, ducatuum, comitatuum et | ditionum eiusdem Christierni secundi famosi tyranni magno suo pudore.