af Poul Helgesen (1534)   Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

Anno domini .1526. mense Februario, xix die mensis, diem clausit extremum uir ualde uenerabilis, et ob id longa memoria dignus, magister Andreas Ffriis, Cantor Haffnensis dignissimus, posteaquam | multis annis fuerat eiusdem ecclesie Haffnensis tutor et dispensator, que sub illius tutela susceperat multa et preclara incrementa, rebus testantibus. Hic multis annis graui egritudine laborabat, cuius tolerantia pie credimus abolitum esse atque expiatum, quod per illum humana fragilitate in uita designatum est, maxime cum largiendis eleemosynis multis liberalibus uiris prestaret. Vnde ob insignem erga pauperes benignitatem, omnium ore et uoce celebratus est. Semper enim in mente habebat hoc Christi uerbum: Date eleemosynam et omnia munda sunt uobis. Desideratur adhuc hodie, et posthac etiam multis annis desiderabitur, quem tulit dominus, ne uiderent illius oculi abhominationem illam horrendissimam, a Lutheranis postea factam, permittente Friderico sacrilego rege, sub Ioanne Taussøn omnium hereticorum pertinacissimo.

Eodem anno mense Maio, xxviii die mensis, cum per uniuersam Cimbriam serperet uirus Lutheranice factionis, submersus est quidam Ioannes Esberni sacerdos, sacerdotisque filius, iuxta Olburgam, eiusdem factionis pertinacissimus sectator. Erat autem filius domini Esberni olim canonici Vibergensis. Iste Ioannes post multas in deum ac diuos omnes sanctaque ecclesie sacramenta blasphemias, cum dixisset execrabili sua lingua, se malie perungi stercore bouino, quam Chrismate aut oleo uerbo dei et solenni benedictione sacrato, baptisassetque in fonte baptismatis diue uirginis statuam, iamque probe potus, tactus est fatali quodam desiderio, maris sinum, qui eandem urbem alluit, transmittendi. Cumque soluisset a littore, preceps in mari delapsus | submersus est, puero tamen periculum euadente, quem dictus Ioannes scapham secum coegerat ascendere. Occulta quadam dispensatioue diuina factum est eisdem temporibus, in ultionem scortacionum sacerdotalium, ut nulli magis fauerent impie secte quam sacerdotum spurii, inter quos erant plerique michi noti, sed multo plures pluribus. Primus michi notus erat iste Ioannes, filius domini Esberni canonici Vibergensis. 2us quidam magister Ieorgius cuiusdam Vicarii Vibergensis filius, cuius sororem, Dorotheam nomine, magister Ioannes Taussøn, omnium priapistarum in Dacia primus, duxit uxorem. 3us sceleratissimus quidam dominus Laurentius Hwijd, Sigisberte secretarius, filius domini Petri Hwijd etiam Canonici Vibergensis. 4us quidam D. Ioannes, olim Cancellarius episcopi Vibergensis. Nouissimus carmelita quidam lector, nomine Mauritius, filius cuiusdam prepositi in Sampsøø. Hic erat callide impudens et impudenter callidus. Taceo alios quosdam michi propius notos, de quibus forte olim, si uita fuerit comes, sum scripturus, nempe completa ipsorum malicia.

Eodem anno mense Iunio, cum ante biduum Haffniam intrasset Fridericus sacrilegus rex, Christierni secundi famosi tyranni successor et patruus, unacum Magno Gøije equitum magistro, aliisque Holsatis multis, cepit Lutheranorum more feriis sextis carnibus uesci, quibus Christiani omnes a temporibus apostolorum carnibus abstinuerant. Hoc pessimo exemplo Sialandis prius inaudito multi sunt scandalisati. Nec dubium quin eiusdem magistri equitum consilio factum sit, quod is totis uiribus | Lutheranismum in hoc regnum certaret inferre. Quandoquidem eodem anno idem Magnus Gøije sua sacrilega temeritate cepit communicare sub utraque spetie absque ulla preparatione preuia, qua ueteres Christiani expiari solebant, contritione, oratione, ieiunio, confessione, eleemosyna aliisque piis factis, ceperuntque eodem anno, sic uolente et conniuente principe, proceres aliquot regni, uniuersa sacra conspuere atque contemnere omnium seculorum sanctissima decreta, que a temporibus apostolorum ad nostram usque etatem fuerant religiose seruata. Quod si iustissimus deus perpetuo tulit hec probra, iudicet posteritas. Ego uero non potui michi non persuadere, quin ultio diuina illis breui immineret, quod superbissime contemneret sacrilegus princeps omnium bonorum uirorum, nobilium et ignobilium, sacrorum et prophanorum, salutaria monita et consilia. Diuina enim dispensatione factum est, ut nec sacerdotes omnes, nec proceres omnes fauerent ipsi factioni, alioqui iamdudum de omnibus sacris rebus actum fuisset.

Eodem anno et mense, ipso die decem milium martyrum, soluit e portu Haffnensi, multo nobilium comitatu, filia Friderici regis, mare Germanicum transmissura ad magistrum Prussie, cui iam nupserat, posteaquam contempto religionis uoto, quo tenebatur, defecerat ab ecclesie Rhomane obedientia, factus iam Lutheranice factionis peruicacissimus sectator, uindicato per tyrannidem toto cruciferorum ordine.

Eodem anno, die beati Ioannis baptiste, accersitus fuit ad arcem Haffnensem quidam frater Paulus Helie carmelita iussu sacrilegi regis Friderici primi | per dominum Tuchonem Crabbe, ut suam de Lutheranismo publice predicans sentenciam diceret, cui ob id promissus fuerat securus commeatus, ne ullo modo lederetur uerbis aut factis ab impiissimis impurissimisque dicti regis militibus, qui una cum rege erant sacrilege Lutheranorum secte addictissimi, cumque multis Holsatis, magistro equitum Magno Gøije, omnium Lutheranorum in Datia antesignano. Cumque idem Paulus mediocri libertate suam de Lutheranismo sententiam dixisset, ingenue confessus neutram partem esse sobriam, adeoque alteram non sine altera corrigendam, ab arce descendens, tantis fuit affectus contumeliis, conuitiis et calumniis, a turba frementium ac insultancium militum, ut a cede ipsius uix sit temperatum. Subornarant enim histrionem Magni Gøije, Iacobum nar appellatum, qui uibrato ense illum illiusque socium usque ad castri portam est insecutus, ac uere alterum illorum lesisset, nisi illius cursus a sequentibus sacerdotibus et clericis fuisset remoratus. Nec cessatum fuit a clamore et exprobratione, donec omnino ab oculis insanorum militum esset subductus. Aliqui uociferantes insanis uocibus clamabant illum ad maledicendum Christo deique uerbo muneribus esse corruptum, quidam lupum et animicidam appellabant, alij monachum et hypocritam, nonnulli uero lupum et impostorem. Talis erat fides principum huius seculi, talis etiam honos clericis habitus. Hoc eodem die, anno dominj mdxxii, cum idem Frater Paulus Helie concionaretur in dicta arce coram rege Christierno famosissimo tyranno, de Herodis ac adultere Herodiadis crudelitate, adeo | offensus fuit idem tyrannus ob dicendi libertatem, ut proxima sexta feria donationem Hospitalis Sancti Ieorgii, atque eius ditionis possessionem (quam perpetuo possidendam dederat collegio carmelitarum, cui tunc prefuit idem Paulus) reuocaret. Sic non tanguntur montes, nisi statim fumigauerint.