Anno dominj .1531. tercio die natiuitatis domini, qui diuo Ioanni euangeliste sacer est, Lutherani quidam Haffnenses, incredibili furore seuientes ac insanientes, inuaserunt templum diue uirginis, quod illius urbis est summum ac maximum, illudque sacrilegis manibus prophanantes, primum diuorum statuas omnes deiecerunt, ac securibus confringentes, sputis, colaphis ac blasphemis uocibus irriserunt, deinde cleri locum ingredientes, subsellia ac uniuersa subselliorum tabulata prorsus destruxerunt. Summum tamen altare mansit incolume, illud protegente non sine capitis periculo urbis prefecto, cetera omnia sunt prophanata, etiam usque ad librorum dilacerationem. Que uero probra et conuitia in Christi sacerdotes, atque in omnia nostre religionis sacra sunt congesta, narrare non libet, quod sint omni fide maiora. Huius autem sacrilegij precipui authores dicebantur esse, Ambrosius quidam, tunc | ciuitatis primarius consul (quo magistratu paulopost ob prodicionis crimen est spoliatus) Conradus cognomento Kiøkinfiitt, Andreas faber argentarius, Wilhelmus Ronge, Ioannes Niger, Erasmus pistor, Theodegarius nauclerus, Hermannus Røling, Iacobus figulus, Petrus argentarius. Hij namque cum essent sine mente, sine ratione, ac sine prudentia, homines plane deplorati, ac multis etiam sceleribus infames, quidam prorsus oberati, in deum impij, atque in omnia sacra et diuina blasphemi, quod singulari quadam consuetudine adhererent seditionis authori Ioanni Taussøn, monstro omnium immanissimo, cuius etiam lingua nihil unquam fingi potest impudentius, clanculariis conspirationibus coegerunt ex fece plebis magnam turbam, ut non esset certus tanti sacrilegii autor, cui tantum flagitium posset imputari. Hec itaque turba flagitiosorum hominum uix sub noctem cessabat a sacrilega prophanatione, ac procul dubio diei noctem coniunxisset, nisi tandem superuenisset sceleris artifex, Ioannes Taussøn (qui totum diem latuerat) cuius iussu egre cessatum est, Vnde euidentibus compertum est argumentis, facilius esse insanos homines irritare, quam irritatos cohibere. Hec abhominatio facta est, Petro Kempone Lutherano proconsule, qui cum nec esset genere clarus, nec uirtute insignis, nec prudentia conspicuus, ne non aliquid esset, hoc famoso scelere, aliisque sacrilegiis multis contendebat nobilitari.
Ab hoc sacrilegio notatus est Ioannes Taussøn magna factorum suorum inconstantia, ut est inconstans hereticorum hominum genus, siquidem proximo sermone adeo laudibus extulit hoc nephandum | sacrilegium, ut diceret esse perpetuis dignum premiis, ac facinus, quod precipue deceret euangelicos uiros. At ubi bonam magistratus partem hoc sacrilegio uehementer offensam comperisset, diraque minari, quibusdam etiam sacrilegis manus iniicere, magistratui gratificaturus conuerso iam sermone clamabat, immane scelus esse patratum, nec uulgaribus suppliciis, sed patibulo et rota expiandum, ob quam inconstanciam multi desciuissent ab eo, nisi impiissimum iusiurandum ob[s]titisset, quo sic Satane persuasione multi erant obstricti, ut nunquam phas esset factionis leges deserere. Postea uero quam sic prophanatum est templum, mox clausum est, adeoque cessarunt omnia sacra, ut nec pateret Lutheranis nec orthodoxis, mansitque clausum integro pene anno, scilicet usque ad diem Anni domini .1531. Tunc enim egre apertum est iussu et consensu quorundam procerum regni, qui eisdem diebus agebant Haffnię, pro apertione tamen acriter instante et urgente domino electo Roschildensi, nec minus acriter reclamantibus repugnantibusque uniuersis Lutheranis, atque imprimis Ioanne Taussøn, primario urbis concionatore. Qui nulla re uidentur magis offensi, quam quod templum tali lege sit apertum, ut neque Lutheranis neque Lutheranorum cultui pateat, sed tantum orthodoxis. Que res non parum offendit sacrilegum regem, contristauitque magistrum equitum inter hereticos hereticissimum, quorum uiolentis presidiis uigebat, quicquid usquam erat Lutheranismi in toto Danorum regno.
Sed neque alia causa, sublato electionis iure, ui ac potestate intrusus erat D. Ioachimus Rønnow, tunc pro electo Roschildensi habitus, quam ut per | illum tota Sielandia Lutheranismo adiungeretur. Nam cum uidisset princeps, irritam esse suam postulationem, qua filio suo adhuc infantulo episcopatum Roschildensem inde principatum facturo postulauerat, odio tocius cleri sibi uehementer inuisi, prefatum D. Ioachimum Rønnow, accepta ui magna auri, uiolenter intulit dicto episcopatui, quem sciebat esse animi ferocis ac impotentis, et in Lutheranam factionem ualde propensi. Verum ubi princeps sacrilegus comperisset, eundem dominum Ioachimum Rønnow, accepta episcopatus ditione, sentenciam mutasse, factumque paulo synceriorem, quam sperauerat ille (tametsi erat prophanior, quam uel decet episcopum aut etiam ecclesie rebus expediret) indoluit rex, penituitque magistrum equitum, quod illi unquam credita fuerat ecclesie Roschildensis dispensatio. Verum utriusque partis successus in sequentibus patebit.
Hoc eodem anno, cum Christiernus rex famosus tyrannus semel et iterum frustra tentasset armis uindicare Danorum regnum, a quo fuerat iusto dei iudicio deturbatus, iam magna recuperandi regni spe erectus, tercio tentauit, quod antea non successerat. Instructa igitur magna classe, atque coacto grandi exercitu, soluit ex Hollandia, ac alto mari diu iactatus, multa etiam naufragia passus, tandem in Noruegiam, circa festum beati Martini, desperatorum asylum peruenit, ubi diu fluctuabat inter spem et metum, incertus quorsum tandem diuerteret. Relictis igitur presidiis in obsidione arcis Agershwss, cum reliqua parte copiarum ui occupauit arcem quandam Karsborg nuncupatam, in ditione quadam que uulgo Wiigen dicitur, interfectis omnibus presidia | ibidem habentibus. Deinde semel apud Ludosiam cum Suecis ac paucis Danis infelici marte conflixit, cui cum nec gloriosa nec sperata contigisset uictoria, et illo pugnante, exusta essent illius castra per dominum Nicolaum Bilde prefectum arcis Baahwss, que habebat in opido Kongælde, et que habiturus erat in Marstrand et Oddewald, uisum est redire cum superstitibus a bello et fame militibus in Opslo ciuitatem, ubi primum ueniens in Noruegiam appulerat, ibique aliquanto manens tempore uirium incrementa recepit adhesione quorundam episcoporum ac nobilium regni eiusdem, qui rebus deploratis ob grassantem Lutheranismum coacti sunt uel equis uel iniquis rationibus illi adherere.