Anno domini .1532. mense Aprili, celebrata sunt Haffnię publica comitia, in quibus consultandum erat de ratione exturbandi regem Christiernum e regno Noruegie, quod hostiliter inuaserat, cuiusque magnam partem iam occupabat. Interea iustissimo simul ac misericordissimo deo pro Danis pugnante, contigit insperata uictoria. Electus enim ad episcopatum Ottoniensem Chanutus quidam Henrici, aurea stella uulgo nuncupatus, prefectus est Danorum copiis aduersus regem Christiernum in Noruagiam missis. Qui cum esset rege Christierno uiribus ac armis superior, non ausus rem bello transigere, ut illi iussum erat cum a regia maiestate, tum etiam a regni magistratu, dolo ac fraude cogitauit dolosum ac fraudulentum regem circumuenire, quem armis uincere desperabat, quod tamen factu erat facilimum, si tam fortem habuisset animum, quam inuictas habebat copias. Oblatis igitur regi | Christierno pacis ac concordie legibus, facile impositum est regi non solum calamitoso, sed etiam uiribus ac copiis militaribus destituto. Nam ex sex millibus uix erant superstites sesquimille, mari, fame, peste ac gladio simul aduersus regis Christierni crudelitatem iusto dei iudicio (quia nunquam misereri didicit) conspirantibus, acriterque pugnantibus. Igitur post multas technas et uersutias, hac tandem lege, egre dolosum consilium persuasum est, ut rex Christiernus, dimissis per terras militibus in Germaniam profecturis, solus cum paucis familiaribus ac uniuersa suppellectili, conscensa naue, transmitteret in Daniam, cum rege ac regni magistratu de ratione ineunde pacis tractaturus, que si non contingeret pro ipsius uoto, iam sineretur liber abnauigare aut in Hollandiam, unde soluerat, aut in aliam Germanię provintię, quam sibi commodiorem delegisset. Vbi tandem ad portum Haffnensem uentum esset, omisso pacis tractatu, de rumpendi fęderis modo cum prefato electo Ottoniensi initi acriter consultatum est. Itaque ruptum est fędus hoc pretextu, quod initum erat inuito rege, ut ferebatur, ac regni magistratu inconsulto, quorum iussu ac permissu potestatem acceperat dictus Chanutus, non componende pacis sed belligerandi cum rege Christierno. Friderici tamen regis arbitrio ruptum est magis quam magistratus consilio. Quandoquidem ipsi Friderico haudquaquam uidebatur esse tutum, cum tam perfido principe de fędere pacisci. Igitur Christierno rege seducto, qui alios uenerat seducturus, uiolatis item litteris (non sine perfidię suspicione apud exteras naciones) quibus sibi persuaserat, tutissimum | fore initum fędus, missus est tandem in arcem Synderborg insule Alss, carceri mancipandus, ibidemque asseruandus ueluti in loco tutissimo, donec de illo servando aut perdendo plenius consuleretur. Thesaurus uero, quem secum attulerat rex Christiernus, curribus quinquaginta et amplius impositus, mox ad arcem quandam Slesuici ducatus dictam Gotterop translatus est, ubi tum erat noua regia, sed maxima Danici regni iactura, ingenti uero lucro Holsatici Ducatus, cui hac ratione uniuersum Danię regnum olim liberrimum uidetur multo tempore fuisse tributarium. Nec caret mysterio divinię providentię sic iusta iudicia dispensantis, quod perfidus rex proditus sit a perfido ac personato episcopo, operculum sane tali patella dignum. Nam qui nulli unquam fidem seruauit, hoc iuste meruit apud deum, ut nec illi seruaretur fides, sed ab eo, qui etiam nuper apostata factus recessit a deo. Prefatus namque Chanutus, non amplius aurea, sed plumbea stella appellandus, cum malis artibus obtinuisset episcopatum (supplantato per dolum ac uersutiam suo antecessore D. Ioanne Andree uiro constantissimo) nimirum non a deo electus, sed a sacrilego rege grandi pecunia corrupto uiolenter intrusus, statim defecit ab obedientia uniuersalis ecclesie, factus Lutheranice hereseos nephandissimus sectator, omniumque sacrorum Christiane religionis sacrilegus uiolator. Qui denique tribus horrendis prodicionibus euasit infamis, primum proditor dei factus, cuius omnia sacra (que susceperat tutanda ac conseruanda) per apostasiam Lutheranis hereticis tradidit prophananda, deinde orthodoxi episcopi antecessoris | sui proditor, cui nec seruauit sacrosanctum iusiurandum, nec facte resignationis signatas litteras, ac demum regis Christierni proditor, cui etiam iurisiurandi pollicitatione, ac signatis litteris, liberam abnauigationem promiserat, si de ineundo fędere desperatum fuisset. Hosti enim quamuis immani fides etiam ab ethnicis solet seruari, nedum a Christianis. Cui proculdubio seruata fides fuisset, si dictus Chanutus strenue et constanter suum iusiurandum signatasque litteras tutatus fuisset. Christierno enim rege nauem ascendente, idem Chanutus quibusdam e circumstantibus dixisse fertur: Iam proditus est ille, qui uniuersum orbem prodere satagebat, quam quidem uocem imprudenter uerius quam scienter effutiuit animus diu meditate prodicionis sibi conscius. Iccirco iusto dei iudicio, prodendus princeps proditor ab episcopo proditore proditus est, ut intelligant mortales omnes, qua ratione diuina prouidentia abuti solet quorundam hominum malicia ad ostensionem glorie sue, qua etiam in presenti seculo ulcisci potest sacrilegam tyrannidem ac infamem crudelitatem. Quod si Christiernus rex paterne pietatis, synceritatis ac fidelitatis strenuus emulator fuisset, non iam esset tanto suo pudore, tantaque omnium Danorum iactura, tam turpiter e regno deturbatus. Nunc habent <in> illo principes potentesque omnes exemplum, a quo caueant, admoniti nimirum a deo sacrilege ac famosissime tyrannidis potentissimo uindice, ut abstineant ab heresi, perfidia et crudelitate, olim alioqui confusionis, tribulationis, ac calamitatis consortes, cuius fuerant in participatione scelerum stulti imitatores. Nec alia res regem | Christiernum in omnem scelerum lernam magis precipitauit, quam Lutheranismi perfidia, omnium malorum incentrix ac instigatrix, quam semel abiuratam in manu Caroli Cęsaris, iterum amplexus est, sceleratissimorum hominum consilio inductus, precipue cuiusdam Pauli Kemponis, qui illi factus Cancellarius, contra omnia Christiane religionis sacra euasit ipso Luthero blasp[h]emior ac maledicentior. Hanc nihilominus perfidiam, heresimque omnium pestilentissimam, adhuc quidam insani principes, odio et auaricia execati, summam putant esse pietatem, qui etiam sensu communi carentes, ad omnem sacram scripturam surdi, nec etiam ad penitenciam commouentur his horrendis exemplis, quibus diuina clementia, ad nostram omnium edificationem, iam multis annis seuierat in regem Christiernum, omnium tyrannorum facile principem, magis posthac seuitura, nisi tandem resipiscat.