af Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

Anno domini .1532. obiit mortem, diuturno morbo uexatus, Venerabilis magister Laurentius Olaui, Canonicus Roschildensis, duorumque episcoporum Cancellarius, nimirum D. Lagonis Wrne ac D. Ioachimi Rønnow, qui utinam ita caruisset ceteris aulicorum uitiis, ut erat egregius pecuniarum contemptor, fuisset profecto longa uita dignissimus, maxime si ut affectu ita iudicio contempsisset. Ob hanc enim causam non solum obiit pauper, uerum etiam oberatus, multorum admiratione, atque illorum precipue, qui ex eadem functione diuites euaserant, maxime autem quia fuerat Reuerendi domini Lagonis officialis, que functio non paucos antea ditauerat. Hic erga omnes erat liberalissimus, isti nec in pauperes erant benigni. Ille putabat beatius esse dare quam accipere, isti uero utilius iudicabant accipere quam dare. Itaque si tam habuisset delectum, quam habebat affectum, fuisset amplissima ditione dignus. Cuius anime misereatur is, qui ut est misericordissimus, ita misericordiam ab omnibus exigit, deus optimus maximus.