af Poul Helgesen (1534)   Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

Anno ab orbe redempto .1533. mortuus est in hebdomada sancta Fridericus primus Danorum rex, cum regnasset annis decem. Nam anno .1523. in fuga Christierni regis famosi tyranni ex Duce Holsatie est rex electus. Iste Fridericus ex clarissimo duce factus est rex obscurissimus, cum tamen esset clarissimis parentibus ortus, nimirum Christierno rege eius nominis primo Christianissimo patre, matre | uero Dorothea principe clarissima ac religiosissima; omnem enim administrati Ducatus laudem ac gloriam infelix ac sacrilegum regnum obscurauit. Qui cum in arduis rebus gerendis esset ingenio simplici ac propemodum ignauo et stupido, ad corradendam nihilominus undique pecuniam erat callidissimus. Sciebat enim, Christiernum regem, communem regni hostem, omnibus esse formidabilem, atque precipue satrapis et nobilibus, quos omnes uno supplicio perdidisset, si regno fuisset restitutus. Quoties igitur Friderico quicquam postulanti, aut negatum aut non mox a magistratu regni concessum est, continuo simulata graui offensa, ac arte quadam furore mentito, ingerebat illis ineundi fęderis suspicionem, componendeque litis significationem cum rege Christierno, quo artificio nihil non impetrabat quantumuis iniquum. Collegerat enim quosdam e regni proceribus mira calliditate, quorum familiarem consuetudinem aut muneribus aut conuiuiis aut chartis et alea redemerat. Horum ingeniis ad persuadendum aliis, quicquid animo concepisset, uersutissime abutebatur. Illi uero in gratiam fucati principis territabant ceteros, donec ad tyrannidis consensum non iam inducerent, sed omnino cogerent. Inde factum est, ut apud hunc Fridericum minor esset libertas uel expostulandi uel tergiuersandi, quam olim fuerat sub principatu regis Christierni famosi tyranni. Nec sustinebat se obtestari per sacrosanctum iusiurandum aut signatas regie obligationis litteras, quibus de seruanda fide erat regno regnique consulibus solenni fędere obstrictus. Ab aliis flagitabat fidem firmam et indubiam, iniquis etiam legibus extortam, | quibus tamen nulla fides est seruata. Neque hoc ingenium fuerat illi perpetuum, sed primo natum cum noua Lutheranismi professione, que perfidie mater est, cum erga deum tum erga homines. Huius Friderici temporibus, odio Rhomani pontificis, abrogatum est omne ius ecclesiasticum, adeo ut manifeste rideretur episcoporum authoritas, potestasque ecclesie plane contemneretur. Vnde in hoc regno magna uite licentia uidetur consecuta, sublata nimirum legum reruerentia, que homines inhumaniter uiuentes in officio continere solet. Sub huius principatu spoliata sunt templa campanis, imaginibus, preciosis uasis, sacratis sacrosancte eucharistię pixidibus, sacris uestibus, omnique cultu Christiane religionis, adhec decimis et oblationibus, nec spoliata tantum, sed etiam quedam monasteria et templa, diuinis usibus dicata, prorsus demolita sunt, adeoque prophanata omnia religionis nostre sacra, contra sancrosanctum iusiurandum, ac solennem fidem regni satrapis publice promissam, ut plerisque in locis uix reperiatur ullum Christiane pietatis uestigium. Nec ulli erant magis tuti ac securi regia protectione in hoc regno, quam tante impietatis authores et executores, quoniam apud hunc sacrilegum regem nullus erat uel iusticie uel innocentie respectus, apud quem pietas erat supersticio, pudicitia hypocrisis, religio stulticia, abstinentia insania. Habebat autem regiam suam in arce Gotterop Ducatus Slesuicensis (nunc violenta occupatione Holsatie subiecti, cum sit reuera uetustissimum Danie feudum) ingenti Danici regni iactura, maximo uero Holsatici Ducatus emolumento, cui hac ratione | uniuersum Danię regnum, olim liberrimum, uidetur longo tempore fuisse tributarium. Quicquid enim tributorum, censuum et uectigalium, quocunque pretextu extortum, in Ducatum Slesuicensem semper est transmissum. Promiserat enim tempore coronationis sue, se habiturum regiam suam in meditullio regni, sed ut neque cetera, ita ne hoc quidem seruatum est. Infelix semper Dania suis opibus emptam, auctam et locupletatam Holsatiam adhuc sustinet inimicam, insidiatricem ac deuoratricem. Quicquid etiam cum capto rege Christierno, compilatis eiusdem scriniis, corrasum est, ad eandem arcem Gotterop est deportatum. Habebant autem illius scrinia uetustos quosdam regni thesauros uarios ac preciosos, adhec diplomata et libellos priuilegiorum et immunitatum regni, multis thesauris meliores, quibus nunc gaudet et gloriatur Holsatia. Hac igitur ratione Danorum regnum adeo bonis omnibus uacuefactum est, huius sacrilegi principis astutia, uiolentia, uersutia et calliditate, ut relictum sit in illius obitu pauperrimum, uastatum et depopulatum uerius, quam regia gubernatione administratum. Quod si ita sanguinem sitisset ut opes et thesauros, regnum Christierni secundi non solum equasset, sed pene superasset. Cumque regnasset annis (ut dictum est) decem, transegissetque totum huius uite fluxe et momentanee stadium in uoluptatibus, lusibus ac deliciis, que sibi soli usurpabat, tanquam se digna, iusticie et equitatis cura in alios delegata, ueluti se indigna, quibus ob lusum intendere haudquaquam uacabat, irriso primum sacerdote, penitencie ministro, ceterisque ecclesie sacramentis studio | contemptis, formidabili rugitu uociferans, trepidantibus pre horrore circumstantibus, mortuus est, mense aprili anno etc. .1533. paucis dolentibus.

Anno dominj .1533. in feriis beatissime trinitatis, cum in Dania esset interregnum, mortuo scilicet rege Friderico, celebrata sunt publica comitia in ciuitate Haffnensi, in quibus ab uniuerso regni magistratu erat consultandum de electione noui regis. Que quidem consultacio in hoc dilata est, ut tempore interregni priuatis magis quam publicis commodis seruiretur ac consuleretur. Erat enim rerum summa penes regni consules, sed inter sese adeo studiis et affectibus discordes dissidentesque, ut pene nulla de re inter illos conueniret, nedum de eligendo rege. Porro cum non alia re magis dissiderent, quam Lutherani schismatis perfidia, uariantibus utrinque sentenciis, Intelligentes quidam cordatiores ex proceribus tam sacris quam prophanis, futuram in regno occasione Lutheranismi grauissimam calamitatem, cui uolentes oportuno remedio occurrere, ceperunt nonnichil tractare de ratione corrigendi ac in ordinem redigendi sacrilegos contionatores populum regni a uera pietate ac simplicitate subuertentes, obedientiam ac prelationem contemnentes, de sartiendis patratis in diuersis locis sacrilegiis, de restituendis prophanatis sacris locis, ac de releuandis potenter oppressis sacerdotibus ac monachis. D. Magnus Gøije primarius eques, ne huic tractatui cogeretur consentire, clam se subduxit, assumpto secum gnatone suo D. Erico Erici, cuius clanculariis persuasionibus, cum esset pertinacissimus Lutheranice factionis adiutor ac | defensor, factus est induratior ac intractabilior. Acta est autem res miro artificio, sed maxima insynceritate, quoniam Magnus ille Gøije absens erat presentissimus. Adeo preualuit Satanas in hoc Danię regno, ut in rebus fidei ac religionis dissentirent non solum laici quidam ab episcopis et sacerdotibus, sed etiam pseudepiscopi (quales tum multi erant) a ueris episcopis, quibus adeo inuisa erant nostre hoc est Christiane religionis sacra, ut usque ad ipsa mysteria plane contemnerentur. Episcoporum titulos, honores, pompas, salutaciones, priuilegia, immunitates, possessiones, predia, fundos miro studio ambiebant multoque strepitu uindicabant, ab episcoporum officiis prorsus alieni, qua re factum est iusto dei iudicio (quod nemo commoueretur ad conuersionem sanioris uite), ut aduersus impiissimam Lutheranorum sectam nihil poterat serio definiri, quod unico tantum exemplo compertum est. Victus enim regni magistratus improbis quorundam piorum efflagitacionibus unum tantum diem dederunt causse Lutheranorum, quo antesignanus ipsorum Lutheranorum Ioannes Taussøn uocatus est, accusatus, auditus, conuictus, ac tandem, remissa sentencia capitali, exilio condemnatus, sed tanto insani uulgi Haffnensis tumultu et furore, ut de capite pene periclitarentur tam actores quam iudices, adeo nec honos nec reuerentia ulla habita est regni magistratui, in quorum etiam capita sediciosis hereticorum uocibus conspiratum est. Interea leuissimis rationibus acta est fabula aduersus eundem Ioannem Taussøn, quandoquidem ad serium tante rei tractatum ob sedicionis periculum non est peruentum. | Accusatus enim in paucis articulis impie predicatis, clamabat ficta quadam simplicitate se falso accusari, pertinaciter negans se id docuisse ac predicasse, quod etiam Lutheranorum testimoniis aperte confessum est, tametsi nemo aperte reclamaret, ne uiderentur esse coniurationis in factionem publicę factę transgressores, tantum ualuit impietatis et perfidię vinculum, ut factionis professores nec faterentur uerissima, nec proderent falsissima, magno suarum conscientiarum detrimento. Qua re palam factum est, quam heresis res sit uehementer periculosa, que non solum hominum mentes dementat, uerumetiam plane execat. Nam cum negasset se laudibus extulisse prophanationem sacrilegam templi diue uirginis, docuisse sacram eucharistiam non esse adorandam, permisisse laicis iudicium scripturarum, uetuisse plebi accessum templi diue uirginis, adeoque coegisse hominum conscientias ad consensum factionis, maledixisse episcopis, sacerdotibus ac monachis tocius regni, aliaque multa, de quibus iustissime accusabatur, et sine quibus haudquaquam fuisset Lutheranus, habuit nihilominus ex astantibus ciuibus acclamantes testes, eadem impudenter negantes, que ille prius negarat, non sine risu quorundam ex magistratu, qui ab eisdem ciuibus diuersam relationem audierant, priusquam res ipsa ad iudicium peruenisset. Verum rebus impiis palam diuersum testantibus obstructa sunt ora loquentium iniqua, ac tandem lata in illum condemnationis sentencia, qua perpetuo sit damnatus exilio. <Porro> post mensis spatium secessit, ne uideretur contemptu manifesto dare occasionem grauioris dissidij. Sed | quoniam diuertit ad magistrum equitum D. Magnum Gøije tocius Lutheranismi propugnatorem in hoc regno, quo uocatus erat, illius interuentu, eiusque filię [[Sophię]] ab episcopo adamatę, restitui meruit. Episcopus enim Roschildensis heresi quam religioni addictior, vtriusque, patris scilicet et filię [[meretricis]], importunitate uictus, nonminus stulte quam temere contra decretum tocius magistratus consensit, eundem Ioannem Taussøn esse in Haffniam remittendum. Estque mox remissus, cum uix quindecim dies abfuisset, posterioribus prioribus deterioribus factis. Hanc uero grauissimam iniuriam mirandum est a magistratu regni fuisse toleratam. Quicquid igitur Lutheranismi erat in hoc regno, vsurariorum, adulterorum, meretricum, sacrilegorum et crapule seruientium, patrocinio uigebat, in odium cleri, pudicitię, sobrietatis, abstinentię, atque omnium sacrorum Christiane religionis. Quecunque enim multis seculis obseruata sunt, aut pro virtutum custodia, aut pro diuini cultus maiestate, ab hoc pseudepiscopo impudentissime sunt contempta. Porro quam erat fictus et fucatus, huiusmodi argumento palam fecit. Friderico namque rege adhuc uiuente, solitus erat grauiter comminari Lutheranis a morte Friderici superstitibus, quibus postea non solum pepercit, uerumetiam magno fauore, magnificis donis, ac multis honoribus prosecutus est, maximo simplicium conscientiarum offendiculo, qui nihil aliud metuebant futurum ex huiusmodi prohemiis, quam ingentem religionis et pietatis ruinam.

Eodem anno, cum Lubicenses insolescerent nimio rerum successu, iam facti hostes non tantum | Cęsaris, sed tocius Christiani orbis ob Lutheranismi perfidiam, cui promptissimis <ac pertinacissimis> animis addicti erant, ceperunt pyraticam exercere in Hollandos ac uniuersos Cęsaris subditos, aut propria temeritate acti, aut quorundam Lutheranorum principum, defectionem a Cesare parantium, clanculariis consiliis instigati. Cęsariani uero, non ferentes publicos predones liberum mare infestantes, emissa classe instructissimarum nauium, iusserunt inquiri Lubicensium naues, atque de illis dignum sumi supplicium. Quod cum in nonnullis prospere successisset, ceteri timentes mox fugierunt, uehementer gauisi, quod Cęsarianorum manus effugissent, uenientesque in proprium portum ibidem tota hieme quieuerunt. Quod cognoscentes Cęsariani decreuerunt in Dania hibernare, quo essent in proximam estatem paratiores uel ad resistendum, uel ad inuadendum Lubicensium copias. Vt enim erat dubius rei euentus, ita incertum vtrinque propositum. Res tota occultis quibusdam rationibus est acta, interim Danis fluctuantibus non sine graui metu, quibus imminebat bellum vel a Lubicensibus, uel a Cesarianis, nisi utriusque partes prudenter dissimulassent.

Eodem anno Episcopus Roschildensis repertas in arce Hiortholm litteras super iure, quod ecclesia Roschildensis habet ad arcem Haffnensem, ueterem suam possessionem, postulauit a dominis capituli Roschildensis sibi suisque heredibus dari, non quod esset spes recuperande arcis ob longam prescriptionem, sed ad sopiendas in futurum omnes lites, credebat easdem ab se redimendas, aut perpetua aliqua possessione, aut certa pecunię summa, quod cum | consultissime negaretur, grauiter in quosdam est offensus. Auaricie morbo adeo execatus erat, ut nec postulantis impudentiam animaduerteret, nec negantium prudentiam iuste expenderet. Ab illo namque tempore cępit palam et Lutheranus et tyrannus fieri, quando iam tentabat non solum uiolare publica et longo usu confirmata iura, uerumetiam proprium iusiurandum, quo se obstrinxerat, non tantum ad conseruationem priuilegiorum ac libertatum ecclesie Roschildensis, sed etiam ad earundem defensionem aduersus quoscunque inuasores, quantumuis potentes et uiolentos, ne boni pastoris officium negligere uideretur.

Hanc prudentissimam simul ac iustissimam <tergiuersationem> sic ultus est in totum capitulum Roschildense. Occasione <namque> et pretextu defensionis cleri aduersus uiolentiam nobilium prophanorum, ui occupauit ius tocius cleri perpetuo possessum, accepta ab inquilinis eiusdem perpetua subiectionis obligatione, quo exemptos a iure propriorum dominorum semper haberet sibi obnoxios. Verum huius iuris occupatio (qua uisus <est> primo conatu tantum a singulis singulorum inquilinis vnam hauene tunnam quesisse) prestitit eidem magnam questus materiam, quod postea, rebus semper in deterius uergentibus, manifestis argumentis compertum est. Nec potuit ab hac inuasione ullis rationibus reuocari. Pulsatus primum instantissimis precibus, obtestatus deinde de fide iurisiurandi palam prestiti, ac sigillo et propria manu signati, sollicitatus demum consiliis et hortatibus cognatorum et amicorum ac precipue fratris Eleri Rønnow, Domini Tuchonis Crabbe, et | D. Ioannis Wrnæ, <vt ceptis desisteret,> adeo ad hec omnia obstupuit, ut factus ipsa impudentia impudentior, et ipsa insania insanior, omnino perduraret in sua sentencia, nec unquam clerus tantam pertulit tyrannidem ab ullo prophano principe, quantam ab hoc personato et heretico pontifice. Huius tam uiolente tyrannidis caussa, erat regni Danię interregnum in hoc etiam studio quorundam potentium prorogatum, ut nullo rege iusto ultore existente, liberam exercerent impij tyrannidem. Quam ob caussam prestitisset iamdudum in Dania esse hereditatem non electionem, quando uidemus hereditatis regna semper esse florentissima, electionis uero miserrima et infelicissima, multorumque prede et tyrannidi semper exposita.

Hac vnica violentia, in qua se crudelissime gessit, adeo terruit uniuersum clerum, ut eidem postea quiduis petenti nihil vnquam negaretur. Nam mox obtinuit postulationem super arcem Haffnensem, pauloantea negatam, eodem iure obtenturus Anglię aut Scotię regnum ab eisdem donatoribus, ipso postulatore stultioribus, quibus nec licebat iam possessa ulli mortalium donare, nedum olim amissa, siue illa per vim fuerant occupata, siue iure permutacionis alienata, nam de ea re uariabant multorum capita. Quod si arx Haffnensis ullo iure poterat obtineri ab iis, qui nunc possident, non minus pertineret ad sedem Roschildensem, quam cetere eiusdem sedis arces perpetuo possesse.

Anno dominj .1533. in festo beati Martini, celebri magistratus regni conuentu Ottonie congregato, ac presentibus ibidem Caroli Cęsaris nuntiis, ictum | est perpetuum fędus inter Danos et Cęsarianos, odio Lubicensium, qui mira temeritate liberum mare infestantes, piraticam exercebant in occidentales omnes Cęsaris imperio subiectos.

Eodem anno mortui sunt equitesaurati duo, vnus in Schania, D. Mauricius Iacobi, alter in Pheonia, D. Ioannes Biørssøn, decoctor magnarum et multarum possessionum maxima liberorum suorum iniuria. Vt enim contendebat uniuersos pompa armorum, equorum, frenorum, ephippiorum, phalerum, ornamentorum et conuiuiorum precedere, ita publica fabula factus, omnibus fuit risui, ut solent ij, qui stulta gloria sibiipsis plus satis placent.

Eodem anno .1533. mortuus est in monasterio Burglanensi D. Nicolaus Stygge, uir nobilis plenus dierum, mundo magis quam deo diues, qui tota uita sua vnicam sobrietatis uirtutem coluisse fertur, ceterarum egregius contemptor. Fuerat olim ex monacho Burglanensi episcopus Burglanensis factus, monachatu prorsus abdicato, ac uita spirituali procul ablegata. Nam ut diu ita semper male uixit, lusibus, lasciuiis, chartis, aleis, et tornandis sagittis totam uitam usque ad senectam transigens. Siquidem hoc artificio oblectabat sese subinde, lusibus et uanitatibus fatigatus, a nemine repertus alioqui blandus et exhilaratus, nisi quoties illi aderat nobilium meretricum turba, aut scurrarum, mimorum et adulatorum grata societas. Nam tempore regis Ioannis ob infamiam semel fuit eiectus e cetu magistratus regni, tanto serio ut postea egre sit receptus, mulctatus prius graui pena. Cui tamen hoc nomine ignoscendum est, quod ex profunda ignorantia multa | fecit ignorans et errans. Putabat longa consuetudine et multo rerum usu episcopatum non esse officium sed statum, non administrationem sed presidentiam, non functionem aliquam spiritualem dirigendis animabus destinatam, sed secularem quandam dignitatem congregandis pecuniis delegatam. Hunc tamen quia pie credimus obiisse penitentem, sibi ex animo displicentem, ac omnino diuine misericordie confidentem, commendamus ex Christiana charitate clementissimo deo, misericordie ulnis recipiendum, qui seram penitenciam tum donat, tum approbat. ...