Anno domini M. D.xxxiiii, cum exorta esset grauis simultas inter Lubicenses Lutheranos et occidentales orthodoxos Cesaris imperio parentes de iure nauigationum, a quibus Lubicenses contendebant occidentales esse arcendos, atque ad certum nauium numerum cogendos, acceptis vtrinque damnis, Hamburgenses uero, videntes, imminere grauem calamitatem, impetrarunt a Domina Maria Caroli Cesaris sorore, ac eius nomine per inferiorem Germaniam regente, celebrari in ciuitate illorum solennem conuentum inter eosdem super tractatu ineundi federis, aut componende perpetue pacis. Lubicenses igitur multis dolis et technis obtinuerunt fędus .iiij. annorum, animo interim belligerandi aduersus Holsatas, Danos et Suecos, etiamsi conuentum erat cum occidentalibus et cęsarianis, ne vnquam fędus facerent cum Lubecensibus, nisi Holsatis, Danis et Suecis sub eodem fędere comprehensis et conclusis.
Eodem anno obsederat grandi exercitu (multorum principum symbolo coacto) urbem quandam | Westphalię, nomine Monasterium, episcopus Monasteriensis, que Lutheranismi occasione rebellis et heretica facta, insania et impudentia omnium Lutheranorum vrbes uicerat. Erant namque in ea vrbe, preter Lutheranos, etiam sacramentarij et anabaptiste, penes quos erat rerum summa, Lutheranis propemodum vbique pre nausea contemptis ac neglectis, quod quibusdam in rebus modestius insanirent, quam vel sacramentarij vel anabaptiste.
Lubicenses igitur iam a Cesarianis tuti, coacto grandi exercitu, Duce eiusdem Comite Oldenburgensi, statim missis fęcialibus ex insperato denuntiant bellum Clarissimo principi Christierno duci Holsatie circa festum Ascensionis dominj, moxque Holsatiam ingressi uastant omnia, precipue nobilium bona, ferro et igne.
Interea dum hec aguntur ancipiti spe, incertaque uictoria, Malmogenses ueteri perfidia insignes, nimioque rerum successu elati, non tam Lubicensium fauore seducti, quam nobilitatis extinguende desyderio flagrantes, grauissimam moliuntur proditionem aduersus regni consules et magistratus, uniuersam quoque nobilitatem, Malmogensibus alioqui addictissimam. Porro euangelium, quod tum falso titulo a damnatis hereticis predicatum est, cum apud Malmogenses, tum etiam apud Haffnenses, non erat Christi negotium, sed regis Christierni famosi tyranni, in hoc magno studio magnoque artificio procuratum, ut perdito primum clero, ac uniuersa nobilitate extincta, uindicarent tandem diu affectatam carnis libertatem, ut sub personato rege, omnis nobilitatis osore, uitam uiuerent plane ignobilem, nimirum | seditiosam, probrosam, ac prorsus sine lege detestabilem.
Animaduertentes itaque Malmogenses, nunc adesse oportunum tempus perficiendi, que olim decreuerant, non solum ob interregnum, aut nobilium periculosa dissidia, uerumetiam ex imminenti bello Lubicensi, subornant sediciosi ciues huius infamis prodicionis infamem ducem ac principem, nimirum Ieorgium Cocum Vestphalum, fabrum monetarium, primarium ciuitatis consulem, hominem fortis, vsuris, sacrilegiis, peculatu, multisque adulteriis infamissimum. Hic ex fece plebis collecto magno numero, feria sexta intra octauas pentecostes, que erat xxviii dies Maij, sub horam diei nonam, dolo uocatum ad commune colloquium Magnum Gyldenstierne, arcis Malmogensis prefectum, mox captiuum tenuit, arce quoque per fraudem intercepta, continuo eam arcis partem, que urbem respiciebat, demoliri fecit ab ipsis etiam fundamentis, aliosque duos e magistratu regni nobiles uiros, D. Trugotum Gregorij, et D. Nicolaum Podebusch, ad se bona fide uenientes, nec quicquam mali suspicantes, captiuos fecit. Quosdam etiam nobilium liberos, Malmogiam instituendi gratia missos, et iam a parentibus reuocatos, etiam tenuerunt captiuos. Ceterum de caussis ac circumstantiis huius horrende sedicionis, deque <tante> rei successu, uidebitur in progressu.
Eodem anno, ac ipso die pentecostes, moritur venerabilis quidam uir dominus Simon Canonicus Roschildensis, plenus dierum, semper religiosus et probus, tametsi quorundam opinione fuerat erga pauperes inclementior. Cui successit in Canonicatu filius | nobilis uiri sed heretici Chanuti Ebbonis nomine Cornificius, adhuc puer, quales tum multi fiebant canonici, futuri reddituum possessores, sed officiorum ac laborum haudquaquam successores.
Eisdem ferme diebus uita functus est vir valde venerabilis, vita et conuersatione integerrimus, moribus uero ac consuetudine grauissimus, magister Nicolaus Conradi, archidiaconus Lundensis, longa uita dignissimus, si ita uisum fuisset superis. Cui successit nobilis quidam ex Canonicis, magister Holgerus Schaldre, uir quidem humanis virtutibus preditus, sed parum spiritualis et religiosus.
Eodem anno Comes de Aaldenborg nomine Christophorus, regis Christierni consanguineus, ex Holsatia, quam inuaserat Lubicensium opera, Christierni ducis armis pulsus, ipso die decem milium martyrum uenit in portus Sialandię, Lubicensium nauibus transuectus, occupaturus, si pro uoto illi omnia succederent, non tantum Sialandiam, sed vniuersam Daniam nomine regis Christierni iam captiui. Cumque vnam tantum noctem quieuissent, diluculo profesti beati Ioannis baptiste, terram ascendentes, eodem die Roschildiam peruenerunt, vbi mira alacritate vulgi iuratum est in nouum principatum, nullo sanguine fuso, ac pene nulla ui admota. In curiam episcopi mira spoliandi libidine grassatum est, atque in quosdam clericos grauiter seuitum, idque potius seuitia militum quam iussu principis, a quo minarum uiolentia sic multis est intentata, ut nihil non impetraret. Hic uidere licuisset, quanta sit ignobilis uulgi insania, quod nullo iudicio, nulloue consilio preceps ruit in omnem immanitatem. Nam ante finem | tridui adeo defecerat vniuersum Sialandie uulgus a propriis dominis, sic urgente ualida conspiratione, ut non solum incenderet ac spoliaret nobilium edes, sed etiam perderet ac captiuaret bonam nobilium partem, si licuisset. Erat enim iustum dei iuditium, quod tunc nobilitati imminebat, nimirum crudelitatis, avaritię, superbię hereseos condigna pena. Nam Lutheranismus heresis omnium maxima adeo illorum ingeniis arridebat, vt solo Cleri odio facti erant omnium sacrorum Christianę religionis impudentissimi contemptores, hoc nequiores, quod euangelij titulo et pietatis spetie fucarent omnia, cum essent alioqui sceleratissimi. Nec alius secutus est predicati Lutheranismi fructus, quam communis uulgi rebellio et inobedientia, diu antea multorum uaticiniis prenunciata. Porro diuina vltione factum est, ut hec tragędia tanta celeritate gereretur, ut ipsis nobilibus omne repugnandi consilium <preclusum sit mutua a se distantia>. Nec tantum distabant a se corporum societate et commertio, sed etiam animis dissidebant, sibiinuicem parum fidentes, et ex nobilibus, qui tenues erant, non minus erant ditioribus et potencioribus infesti quam ipsum ignobile uulgus, unde factum est, ut plerique ex tenuibus etiam ad partes Christierni regis deficerent, sic edes et facultates suas ab incendio redimentes. Decreuerant enim Sialandię proceres, audito rumore uenturi hostis, ex Haffnia repugnare, quo tamen congregari non poterant ob innatam Danorum tarditatem, quorum iccirco tarda sunt semper consilia, ac tunc maxime, quando res ardua maturitatem flagitat. Quidam etiam illibenter credebant se Haffnensibus ob perfidię | suspicionem. Erant enim ex Haffnensibus multi, quia Lutherani, Christierno regi addictissimi, quidam uero nobilitatis osores grauissimi, ob negociationes, quas exercebant ditiores, maximo omnium ciuitatum detrimento, ac perpetuo earundem murmure. Siquidem nobilium negotiationes et tyrannis uidetur fuisse precipua huius tragędię caussa, mercatus boum erat ciuitatum maxima iactura, pastura uero eorundem erat rusticis ut nouum onus ita intolerabile. Sicque factum est, ut avaritię questus caussa ruerent in mutuam perdicionem.
Porro cum prefatus Comes de Oldenborg unam tantum noctem Roschildie transegisset, exusta ibidem curia episcopi, nomine Bystrop, et incenso castro Harildsborg, ad opidum Kiøgense profectus est. Quo cum peruenisset, ibidem castrametatus est, cepitque reparare ueteres municiones paulo antea destructas, quo illic haberet tutiora presidia, ac liberiores excursiones. Interea libere grassatum est in edes et bona nobilium, ac illorum imprimis, qui aliqua ratione uel differebant uel tergiuersabantur iurare fidelitatem regi Christierno. Hinc ex omnibus Sialandię angulis confluebant nobiles et ecclesiastici, et pretio redempturi suas edes ab incendio, ac fidem promissuri regi Christierno, noua et insolita iurisiurandi forma, eaque dura et intolerabili, quandoquidem nemo iurandum fateri ausus est, quid et quomodo iurauerit. In omnibus regnabat domina auaritia, in exactoribus iuramentorum ut uindicarent regnum, in iurantibus ne regnum amitterent, imo ne fundum aut edem perderent, parati erant quiduis, quantumuis iniquis rationibus, iurare.
|In Sialandia igitur nulla uictoria gloriosior fuit quam incendij et spolij, tametsi multa fęliciter gessit contra nobiles prodicione ciuium ac rusticorum. Huiusmodi namque armis expugnata fuit ferme tota Sialandie nobilitas, a qua, ob imitacionem tyrannidis regis Christierni, populus semper meditabatur defectionem, adeoque tacitis uotis ambiebant regnum Christierni regis, quod aut contineret nobiles in offitio, aut prorsus extingueret. Et quoniam D. Ioachimus Rønnow, tunc pro electo episcopo Roschildensi habitus, iram dei ob heresim et impietatem contra se iuste prouocauerat, Erat enim uersutissimus ac callidissimus, nec ulla re insignis nisi impostura, uiolentia, tyrannide, ac auaricia, quare etiam omnium bonorum uirorum odia et inuidiam in se concitauerat, iusto dei iudicio, ab inuasa functione, et occupata uerius quam legittime obtenta, turpiter depositus est non suo tantum pudore, sed etiam amicorum omnium, maximoque detrimento ecclesie Roschildensis, quando in hac depositione multa ecclesie bona tum distracta tum alienata sunt.
Eisdem diebus cum Haffnensis ciuitas esset multis prodicionibus infamis, fide nec seruata deo, nec regni magistratibus, quando occultis consiliis et clandestinis machinationibus idem molirentur <Haffnenses>, quod perfidi Malmogenses, simulabant sese non facturos ciuitatis dedicionem, donec regem Christiernum carceribus exemptum uiderent portis Haffnensibus restitutum. Verum nondum exacto decem dierum spatio, tradita est ciuitas in potestatem Comitis, nulla urgente necessitate, sed mera libidine perdendi dominum Ioannem Wrne arcis | Haffnensis prefectum, ac uniuersos regni nobiles, quorum erant perfidissimi proditores, futuri etiam eorundem crudelissimi carnifices, si quod ardentissimis uotis moliebantur pro arbitrio successisset. Nec alia potiore lege tradita est ciuitas, quam ut circumiacentem uiciniam, integro miliari continuam Haffnensium ciuitati, perpetuo iure susciperet occupandam. Dedicionem igitur ciuitatis mox consecuta est arcis deditio, militibus a domino Ioanne Wrne perfidissime deficientibus, adeoque uiolentia et proditione dedicionem urgentibus, ut omnino prohiberi nequiret. Neque eo prelio sine prodicione aliqua fuit parta uictoria, adeo inualuerat eo seculo proditorum malicia.
Schaniensibus interim tumultuantibus, ac rebellionem molientibus, eligitur in episcopum Roschildensem Gostauus Trolle, olim archiepiscopus Vpsalensis, homo leuis et inconstans, ac animi ferocis, minas et cedem spirantis in omnes, quibus ille male uolebat, sed nondum accepta possessione destitutus est, supplantante illum precessore suo domino Ioachimo Rønnow, donatione decem milium marcharum Danicarum. Nam bina vice emerat ecclesiam Roschildensem, semel a rege Friderico sex florenorum milibus, et nunc iterum a Comite Christophoro decem milibus marcharum Danicarum. Gostauus uero successit in episcopatu Ottoniensi turpiter fugienti Chanuto Henrici, qui magnam occasionem dederat huic bello, ob non seruatam fidem regi Christierno iam infelici captiuitate detento.
Schanienses uero, quoniam desperabant diu expectata Suecorum auxilia et presidia, timentes | ualidam contra se irruptionem, nec habentes fidem ciuibus Landiscronensibus, apud quos parauerant sibi presidia, vnde fuissent repugnaturi, tandem etiam ipsi iurisiurandi sacramento iunxerunt se Comiti Christophoro, non sine graui offensa Gostaui Suecorum regis, a cuius etiam solenni fędere hac ratione discessum est.
Eisdem diebus, quoniam Pheonia contempta obedientia defecerat ad partes comitis de Oldenborg, inuaserunt Pheoniam Holsate et Iuti, hanc defectionem grauiter ulciscentes, non solum direptione facultatum ciuitatis Ottoniensis, verumetiam interfectione crudelissima multorum ciuium eiusdem. Verum non potentes vti uictoria, a uigilantissima Comitis milicia, vsque ad vnum in opido Nyborg aut capti aut interfecti sunt, fugientibus paulo antea quam erat congrediendum Domino Ioanne Rantzo et Petro Ebbonis eiusdem belli ducibus.
Illustrissimo interea Christierno Holsatię duce in regem a Iutis electo, mittuntur legati ad regem Suetie, eidem persuasuri, ut Schaniam inuadat, qui mox, coacto grandi exercitu, cepit opidum Halmstadense, non sine graui iactura Suecorum. Moxque Varbergense opidum obsidione cingentes oppugnant, sed diu frustra, irritis semper Suecorum conatibus, qui tametsi erant uiribus superiores, fortuna tamen erant longe inferiores, si rerum exitus prohemiis respondebant. Dum hec aguntur...