| ¶ Quoniam omnes homines natura scire desiderant Consequens vtique erit vt homines naturaliter viuentes maxime bone indolis et nature scientiam inquirant per quam philosophorum testimonio deo similantur Et vt quis scientiarum fundamenta perfecte cognoscat terminos et vocabula illius sciencie cuius fundamentum querit intelligit necesse est.
Quod voluit Aristoteles philosophorum princeps primo elenchorum cum ait Qui virtutes vocabulorum sunt ignari de facili enunciant et paralogizantur . id est decipiuntur . hoc enim perpendere deberent iuuenes studere ac proficere volentes in diuersis sciencijs . quum quelibet sciencia sua habet terminos et specialia vocabula quibus incognitis deficile erit en tali sciencia proficere Ideo dixit Remigius . nisi enim nomen scieris . cognitio rerum perit
Cum igitur diuersorum terminorum et vocabulorum virtutes et significationes in presenti libro faciliter sub stilo metrico et delectabili secundum ordinem alphabeti explicantur Hic liber satis vtilis est et in scolis valde communis Nunc vero per doctos viros in vniuersitate haffniensi diligen ter correctus Cuius libri auctor et compilator dicitur fuisse vir egregius Petrus dictus laale artis grammatice notabilis interpres.