Alberti Sueonum fremitusque ac praelia Regis,
Magnanimosque Duces,excitaque gentibus arma
Fortunaeque dolos canimus, populumque ferocem
Consertamque manu pugnam, quo Dania bello
Imposuit rigidis haud mollia vincula Gotthis.
Musa mihi causas tantique exordia belli.
Fatorumque vices memora: quid in arma potentem
Arctoi lateris, fortissima pectora, gentem
Impulit, ac meritis immersit cladibus vrbes:
Scilicet audaci cum iam superanda Gradiuo
Aut delenda fuit Stygio gens aedita partu.
Ottomani soboles: quae circum ditia ponti
Littora crudeles populis immittere dextras
Certat, et immani cumulare cadauera bello:
Bella geri placuit: quae nec sua praemia facto
Sint habitura: nec optatos inferre nepotes
Imperijsue queant, firmisue adiungere regnis.
|Haec est ingenij petulans contentio: qua se
Humanae intulerint scelerata in funera gentes,
Perrumpuntque gradus magnae virtutis, et alta
Ocia confringunt, quassantque palatia ferro.
In praeceps igitur rerum sors maxima certo
Voluitur impulsu. cumque in fastigia splendor
Creuerit, ac varijs onerarit regna triumphis:
Protinus e summo miserandos culmine lapsus
Vrget: et vt facto rursus petit ima fragore.
Extremisque infert nutantia sceptra ruinis.
Nil fati constantis habent mortalia, quassis
Insistunt etiam quae sunt firmissima plantis.
Et se mole premunt. casumque agitata minantur.
Ceu cum se volucri succussat tessera motu
Dum fallat cupidos et spe lactarit inanes:
Sic varias fortuna vices vbi spondet, acerbo
Plerunque euentu quae sunt sperata coronat.
Et quae firma diu fuerant, subuersa refringit.
Assyrio quantum roburque ac gloria mundo
Tum fuit, eois Babylon cum laeta Monarchis
Eximias vulgauit opes populisque timorem
Incutiens late dominatum sparsit, et omnes
Caedibus impleuit pressitque Tyrannide gentes:
Quid tamen e tanto rerum splendore: quid hisce
|Fortunae titulis reliquum est? e nomine terras
Has fortasse suo deiectaque culmina noris:
Caetera barbaries iam pridem inuasit, et omnes
Occupat hostis agros foedaque libidine regnat.
Persepolim magnis habitatam Regibus vrbem
Vertit Alexander: scortique ad iussa furentes
Aedibus iniecit nitidis temerarius ignes.
Quid mirere? potest tantum fortuna scelusque,
Cum rebus properat finisque ac meta: grauesque
Attrahit hora manus, et inurgent fata ruinas.
Quid modo Cecropijs solum nisi nomen Athenis
Restat, et e veteri tenuis ceu gloria bello:
Cum tamen vna quidem sacras vrbs Attica Musas
Sic plerunque colat: nihil vt prope maius honestis
Artibus hac inter cultas inueneris vrbes.
Vt nihil imperium lati maris, atque Mineruae
Condita templa deae: nil claris reddita factis
Praemia commemorem, graisque dicata Lyceis
Atria, et aeternos redolentia tecta Poetas.
Quid magna maius Troia: quid diuite Roma
Celsius: in cineres tamen alta palatia, muri.
Aerataeque domus, laquearia, tecta, tabernae.
Porticus, ac grandes pridem cessere Colossi.
Denique Thebarum portae, Cadmaea, Saguntum
|Spartaque, et excelsae steterant Carthaginis arces.
Quas euertit opes vel sola Superbia diris
Iuncta odijs: vel luxuries funesta profano
Exagitata malo, vitijsque onerata malignis.
Assyrio rapuit Moedus diademata: Moedum
Afflixit Perses: Macedum rex moenia Persis
Strauit, et huic rursus fraenum imposuere Quirites.
Limes enim positus celsis est fascibus, vltra
quem tendi nequeunt fastigia. Iuppiter omnes
Ordinat ipse gradus: quantumque excrescere muros
Proferrique velit, tantum decernit: habenas
Adiungit sceptris, fatoque palatia munit.
Quid Croeso Lydos inter foelicius? aucto
Cui fortuna dedit cumulos numerare metallo.
Et grandes auri conferre in pondera massas:
Cum tamen hic stolido mouisset bella tumultu
Excussus solio est, regnisque exutus auitis
Transitum crebris gemuit ploratibus Halym.
Sed quid ego haec tandem calamis externa proculque
Conquisita sequor: mihi pene domestica certas
Suppeditant exempla vices. longamque monenti
Obijciunt telam. Sueonum Rex sceptra gerebat
Albertus: qui Vandalico de littore princeps
In Boream varia populorum voce rogatus
|Venerat: vt clarae meritis dux aduena genti
Imperet, ac Geticas moderetur legibus vrbes.
Huc tamen accito regnandi tanta libido
Et tam dira fuit. vicina vt carpere regna
Et bellis tentare viros, praedamque tueri
Haud dubitarit, inest animis plerunque superbis
In praeceps studium, fatoque vrgente feruntur
In quoscunque vocat Rhamnusia iusta dolores.
Haud igitur satis Alberto liquisse paternam
Magnopolim fuerit: nec Gotthica praedia vasto
Interclusa mari ditesque onerata colonos.
Exsatiant auidam concepta in praelia mentem.
Danica sed vano coepit temerarius ausu
Culmina sortiri: partamque labore quietem
Rupit, et obductos iam pridem suscitat ignes.
Stultus: qui quantum motis Deus inserat armis
Aut dubij euentus, aut certa in damna pericli.
Nesciret. Sedenim subitos expertus honores
Imperij, et tantas praeter spem vectus in arces.
Cum fortunae etiam nunquam inclinanda timeret
Pondera tanta, nec instabiles horrescere gressus
Posset, et haud dubios in certa pericula motus:
Concipit ingenio flammas. atque aduena cristas
Exerit ingentes: vicinaque sceptra nefando
|Scommate, et effraeni populos sermone notauit.
Qualia non cauto proflant e pectore sortis
Humanae immemores, cum poena propinquat, agitque
In sua fata graues superum lex aequa Tyrannos.
Eoi vitam quis nescit et acta Monarchae.
Cui probrum linguae blasphemaque pectora, serum
Intulit exitium: nitidae cum sedibus aulae
Pellitur, ac tristes cumulare doloribus annos:
Quem non inuiso commouerit ore Nicanor
Rabzasesque furens: contempsit et aethera vano
Salmoneus studio, qui structo fulmina ponte
Et tonitru molitur, equosque per Elidis vrbes
Incitat, ac flammas agitata lampade quassat.
Excidit Herodes solio, crudele Tonanti
Pectus: vt aethereos captat male sanus honores
Insultatque dijs votoque applaudit inani.
Haec igitur superum cura est. haec foedera coelo
Imperitant, ne quid vel inultum iusta relinquant
Numina, vel tenui perculsum vulnere saeuis
Obiciant fatis, vitaeque in lumina mittant.
Semper enim sors rebus inest contraria magnis.
Et magnas in fata trahit conuersa ruinas.
Haud tamen Albertus, Sueonum dum praesidet aruis,
Culminis incertos, ludibria maxima, casus
|Fortunaeue dolos metuit. quae lubrica quamuis
Splendeat, ac laetos obuertat in omnia vultus,
Promittatque tuis non irrita foedera ceptis:
Ingrato fallit cursu tamen: attrahit omni
Vela manu, propterque oculos tibi caeca tenebras
Obijcit, ac duros fert in tua vulnera dentes.
Blanditur, magnosque etiam te firmat in ausus
Percellitque animum spe rerum diuite: sed tum
Insidiasque dolosque struit. diuum vnica, quae quod
Obtulit, incerto prorsus sub iure reuoluit:
Impatiensque boni subitos laetatur ad ignes.
Qui tua celsa vorent, laudataque culmina sternant
Ergo vbi se primis populorum motibus infert
Albertus, primosque capit securus honores
Magnopoli accitus: propero se foedere saeuis
Coniungit Sueonum studijs, iussasque profudit
Nostra in regna minas Danosque paciscitur hostes.
Ceu fama Hannibalem memorat, cum motus ad aras
Concipit in Latios hostilia vota Quirites:
Haud secus Albertum sceptro iurasse vetustas
Prodidit, in Danos moturum praelia, qua se
Explicet in tantos occasio prima labores
Inuitetque manus ponatque exordia bellis.
Auulsas regno partes, et Scanica rura
|Restituat. capit haec tanti primordia regni
Rex Sueonum, diroque struit sibi funera voto.
Et male iam primis consultat in vltima factis.
Vt tamen accedat patrijs instructior armis
Contrahit actutum populos, et milite duro
Occupat imperij fascesque ac iura: simulque
Quae decreta forent, diuturna in vulnera mittit.
Principio Magnum, pridem cui Suecia regi
Subdita multiplici cumulabat funera luctu.
Aggressus, conducti operis crudelia iecit
Inijcia, et patrios sacrauit caedibus enses.
Id sceleris postquam ex animo successit, et omnes
Intulit optato numeros, mora nulla quietem
Dissipat, ac studijs quantum licet otia rumpit.
Vtque nihil frustra tentauerit omnia, Danos
Praecipue spectare oculis. pacemque vetusto
Insectari odio: paulatim feruidus omnem
Euomit in nostros bilem, sannasque salaces
Accumulat, risusque mouet: iuueniliter vsus
Successu populique minis, cui foeta superbum
Ac varium natura dedit conamine pectus.
Et iacere in nostras opprobria tristia gentes.
Praecipue si magna quidem exoriatur honorum.
Aut placidae cupidos stimulet contentio laudis:
|Tum vero affectus mixtaeque furoribus irae.
Clamoresque minaeque notis petulantibus aucta
Ingentes cieunt fluctus, totumque profundo
Aequor agunt, subitisque malis certamina spirant:
Et velut incensos proflare e naribus ignes.
Quin nonnunquam etiam famosis plurima scriptis
Nomina complexi totas in iurgia gentes
Atque in bella mouent, leuibusque immania causis
Supplicia accelerant, flammamque e fomite gignunt.
Cum velut aerias tenui spiramine primum
Ventus init syluas summoque cacumine molles
Exercet flatus: tum sese effundit in auras
Sibilus, ac leni percellit culmina pulsu.
Mox tempestatum fremitusque furorque procellas
Commouet, ac totos diffundit ab aethere nimbos
Ingentesque iacit curuata in littora fluctus.
Haud aliter paruo surgunt exordia motu
Quae magnas deinceps clades, et multa subinde
Damna ferent. Diuis olim sacrata vetustis
Robora, et antiqua sub relligione virentes
Qui Megaris Istmoque colunt, subuertere quercus.
Quid paucis minus arboribus: tamen omnibus vna
Intulit haec Graijs subitos occasio luctus,
Argiuasque suis immersit cladibus vrbes.
|Tyndaris aspectu Paridem commouit: et ignes
Protinus iniecit Troiae: tum regia strauit
Culmina, tum muros excelsaque Pergama vertit.
Vsque adeo leuibus scintilla excita fauillis
Immensas comprendit opes, syluasque feraces
Vastat, et elatas culmine deijcit vrbes.
Iamque diu belli positis victoria signis
Exacto stabat Magno: pax alma bonisque
Exoptanda quies, cumulataque fructibus omnes
Gotthorum poterat terras implesse videri:
Cum Sueones petere arma iubet bellisque parari
Albertus, subitisque implet terroribus omnem
Vetteri Venerique lacum, tumidoque fragore
Excitat, ac misero percellit rura tumultu.
Audijt inuisos emoti principis aestus
Audacesque animos, et iussa infausta superbi
Principis: auditasque horrescit Suecia voces.
Gnara mali sortisque suae longique doloris.
Et sibi quae varijs iam colligit omina damnis.
Illa diu celsos inter latissima montes.
Cincta Deo pelagique vndis numeroque colonum.
Bellorumque perosa faces spectabat honesti
Foederis euentus, pacemque exposcere regnis.
Ergo vbi consuetis intenta laboribus audit
|Rustica turba minas, lituosque inflarier, et iam
Classica dira cani: conscribier agmina Danos
Oppressura, gemit: digitisque elapsa remissis
Arma cadunt, quibus arua colunt: vomerque ligoque
Et falx, et grauibus coniuncta fidicula rastris.
Non tamen Alberto mens fracta est effera Regi
Nec turbare animum coelo conspecta sereno
Visa queunt. nunquam tam crebri turbinis atros
Desaeuire globos: Ventorum impellier ignes
Syluarumque comas quatere, et prosternere Quercus.
Latrauere canes: feralia carmina bubo
Insonuit: summisque in montibus vrsa gemiscit
Insolitum: Lupus humentes vlulare per agros.
Oppidaque irrumpunt, circumque ea tecta vagantur
Crassantes, atrosque ferunt in corpora rictus:
Quid mare commemorem, tumido quod littora fluxu
Transgreditur, lateque furit trepidoque boatu
Commouet humanas stupefactaque pectora mentes:
Quin coelum noua vis agitat, tenebraeque facesque
Currentes: arsit funestus caede Cometes
Indicioque grauis, quis chasmata crebra, quis ignes
Efferat insolitos: displosa tonitrua saepe
Flammeus insonuit variatis vultibus aether:
Et mirae rerum facies subitisque per auras
|Motibus excurrunt: crebroque volumine plures
Nituntur Soles et sparsi sanguine lugent.
Denique multiplices aperit natura tumultus.
Discurruntque faces coelo: cruor imbuit vndas:
Et medio lucere die stellasque deosque
Fata dabant, tristesque viris nox intulit vmbras.
Tempus erat cum Phoebus equis properantibus orbem
Tenderet in medium, longoque euectus ab ortu
Maxima captabat superi fastigia mundi:
Hic pone Autumnus calcatis sordidus vuis
Pronior insequitur, floresque, comasque labantes
Decutit, ac summis celerans aestatibus instat:
Cum numero procerum Rex diuite cinctus honestam
Stocholmi circum rigidissima tecta coronam
Educit, latique etiam vestigia montis
Conscendens miratur opes quas Suecia passim
Contrahit. ac magno populorum colligit vsu.
Aut quis, ait, nostrae iam nesciat vrbis et alti
Imperij fructus: iam Suecia floret, habetque
Praecipuas inter pulcherrima nomina gentes.
Scilicet hanc superis curae esse potentibus vrbem
Atque haec regna vides: qui nunc tibi maxima diti
Commoda lance ferunt. plenoque per oppida cornu
Perficiunt. olim tristi caligine totas
|Implicuit Vetterus aquas, tenebrisque diurnis
Haesit, et obscuras effudit gurgite lymphas.
At nostra claro iam tempestate meatu
Exonerat sibi se, ripisque nitentibus exit:
Et sua iam grato dilatat flumina cursu.
Id nos, id Sueonum genti atque haec commoda soli
Attulimus. nostra est quae nunc industria Gotthos
Erigit, ac patrias inscribit honoribus vrbes.
Olim ignota quidem et nullis ceu cognita factis
Ora fuit. nunc nostra opera nostroque labore
Et virtute cluit. foelicibus aedita fatis
Progenies, quae vos foelices reddere possit:
Et commissa simul nullo prohibente tueri.
Quin nostras etiam contra nihil hiscere vires
Quisquam ausit. vicinae equidem nunc vndique genti
Terrorem incutimus. paret fortuna volenti,
Et late imperio fruimur. dabit improba poenas,
Quae studijs nostras turbat mihi foemina sortes.
Sic ait, ac stultis onerat fera guttura dictis
Exultans, veterumque ingentia praelia Regum
Carpit, et haud molles obuertit in aethera rictus.
Et tamen has voces atque haec non iusta probabant
Dicta canes: dominum qui iam comitantur, et esse
Fortunae pars magna voluntatque ocia damnant.
|Cum subito liquida celeres proferre volatus
Accipitrem sub nube videt, magnoque rotatum
Impulsu corpus praeceps egisse. diuque
Obscura veluti perculsum valle morari.
Haud secus e phario quam si demittitur arcu
Torta sagitta, volat tenues dilapsa per auras
Et faciles pulsa dirimuntur arundine venti.
Miratur tantos agitataque corpora motus
Infamemque fugam: miratur turba volatus
Insolitos, nec enim ratio est, cessisse superbum
Cursibus Accipitrem: rigidos ita strenuus hamos
Explicat, ac forti praedas agit obuius ausu.
Vtque stat: ecce ruens ceu magna et caede columba
Insequitur fugientis iter, pennasque coruscat.
Et feritate suos crispat metuenda volatus.
Nec mora conclamant spectantes visa Tyranni.
Conclamant Proceres: tumido Rex infit ab ore
Primus: et augurio cum miscet inania, ludit
Callidus, ac grandi ridet ventura cachinno.
Aut quis auem Veneris iam nesciat: Expetit vltro
Accipitrem: propterque thoros furit illa iugales.
Nunc etiam timidi venient ad pocula Damae.
Iungenturque lupi canibus: saeuosque Leonum
Ardeat amplexus, et foedera mollis inibit
|Agniculus, gestitque loquens plauditque iocando
Nescius, ac facilem deuibrat in aethera dextram.
Heu quantum caecae mortalia pectora noctis
Occupat, ingenio deludere docta sagacis
Naturae vires: quodque in contraria signum
Pertinet, in sua iam conuertere commoda posse.
Hic igitur tumido subseruit turba Monarchae.
Extollitque iocos, vocesque in sidera spargit
Luxurians. circumfundunt se in vota manipli
Miranturque ducem, studijsque accendere risus:
Cum subito medios rupit Fickfindius orbes
Amouitque manu stupidi ludibria vulgi.
Atque iter ad Regem celerat: seu percitus astris
Imbutusque Deo: seu rerum sorte vetusta
Prudentisque animi monitis in fata coactus.
Talia constanti subigebat pectora dicto.
Rex tibi laeta graui saliunt praecordia motu:
Incenduntque canes animum: quibus aula beatos
Haec tua larga dies, et honoribus inclyta spondet.
At non par virtus agiles ductare choreas
Poscere plena mero nitidis carchesia palmis.
In longos proferre dies insomnia. Bacchum
Eructare grauem, dapibusque onerare palatum:
Et bene consilijs tibi prospexisse beatis.
|Longo equidem haec inter se limite munera distant.
Et gradibus semota nihil confinia tangunt.
Plaudentes quod enim praedicant prospera, iungunt
Quae natura suis disiunxit legibus arma.
Haud tibi coniugium aut leuibus pete foedera signis.
Nec res sperato tam dura haec seruit amori.
ella tibi Rex, bella ferunt. ita digerit ales
Cypridis ista notas, suspensaque pectora terret.
Vtque tibi constet quo venerit hostis ab orbe,
Tentatos auibus coelorum suspice tractus.
Et quibus ista plagis commissa est pugna, videto.
Hesperia siquidem delata e parte columba.
Hesperijs aliquem regionibus affore monstrat.
quem tibi velocem statuet Deus arbiter hostem.
Ac nihil vt caelem, quod Dij prius omen in ipsam
Conuertant, etiam clades tibi sola minatur
Foemina, quae nostris non scit dare terga sagittis
Victa. nec in vanos mittit sua tela recessus.
Hactenus ingrata dicentem plurimus aure.
Sustinet ordo virum. Seclo Fickfindius isto
Magnus vtroque quidem merito fuit. aethera Vates
Cum sequitur, sacro ventura sagaciter igne
Imbutusque dijs monuit, nusquamque fefellit.
At si quam patria pro libertate subirit
|Interea sortem, nitidisque alluserit armis:
Militis egregij praestabat munera: promptus
In iaculum glomerare manus gladioque corusco
Rumpere Thoraces, peltisque insistere saxo.
Sed Vates melior. quia quod praedicere posset.
Vertere non posset. nec fata inuisa retardat.
Infremuit Rex dira tuens: oculosque reflexit,
Irarumque feros voluit sub naribus ignes.
Tum vero accensum Proceresque ac turba mouebant.
Inque odium Vatem rapiunt: quem vera locutum
Etsi constabat tamen hijs ne vera locutus
Esse putaretur, propria tum voce Tyrannus
Corripit, ac saeuis poenam sermonibus addit.
Et tibi quis tantas Fickfindi in pectora curas
Improba coniecit: nunquid sapientia magnos
Vicerit ista Deos: coelumne in vincula mittas?
Scilicet egregio sine te nihil optima mundo
Numina decernant: te consultore gubernet
Iuppiter, ac aliquam coeli tibi credere partem?
Confisus sedenim fama et sermone diserto
Regibus obgannis: quaeque in mea commoda vergunt.
Futilitate premis, dictoque incessis amaro.
At tibi nequicquam scelerata licentia vocis
Profuerit: neque me cupidum metus iste retardet.
|Ire iuuat. Martemque armis inferre cruentum.
Et bello tentare domos, populumque rebellem
Danorumque greges nostris cumulare rapinis.
Tu resides animos effractaque pectora tecto
Conde tuo, nusquamque pedes, non plena timoris
Brachia detuleris. mea sunt mihi cingula forti
Distribuenda viro, posita formidine vulnus
Qui spernit, gladiosque rotat, scutoque salutem
Sperat, et optatos patriae dat habere triumphos.
Abstineat bellis cui sola palatia curae.
Cordaque conspecto trepidant agitata cruore.
Et cum me reducem prostratis hostibus arma
Externo detracta duci. spolijsque superbum
Aspicies nostris inferre dicata trophoeis:
Quas tibi, quas petulans meruit facundia poenas
Anxius expectes. nunquam te impune locutum
Audiet, aut nostris illuserit aduena regnis.
Sic ait, ac tumidas fudit se Albertus in iras.
Et medium dictis monstrat petulantibus vnguem.
Scilicet indomitos quo pridem more Leones
Fabula docta refert lepori auscultasse magistro.
Cum legum formas et vincula conderet aulis.
Sic monitus audire virum sueuisse Tyrannos.
Et fremitu terrere bonos, rectisque minari.
|Non vinclis, non se virtutum lege teneri
Non ratione putant: gelidis submersa tenebris
Corda gerunt. Nihil his ploratu dignius, aut se
Quo magis inflectat meritae pars magna querelae.
Interea tumido dum Rex sermone profatur
Multiplicatque minas. Vatem furibunda lacessit
Turba iocis, aliquaque virum ratione fatigat.
Ille nihil contra, niueis sed lumina palmis
Detergens, paucis ita regi vocibus infit.
Nec mihi degeneres animos timor, inclyte Regum,
Incutiet, metuam nostris vel vt hostibus ire
Obuius, et faciles aequare in vulnera dextras,
Frangere tela manu, claraeue occumbere morti:
Nec tibi iudicio depugnem. grata beatum
Si tete patrijs referat victoria regnis,
Vtere consilio ac rerum successibus, et me
Dede neci, cumulesque meo tua bella cruore.
Hancque adeo stolidis summam conatibus addas.
Mota manus procerum est, fremitumque dedere ministri.
Ipse equidem tenui delusit seria risu
Albertus, quassansque caput concessit in vrbem.
Instauratque thoros epulis, ac plena coronat
Pocula et effuso celebrat conuiuia luxu.
Regia Suecorum sublimibus ardua tectis
|Et trabibus contexta coit: quo more nitentes.
Gotthica turba domos, et amoeni culmina ruris
Extruit, ac denso lignorum pondere firmat.
Artifici variata manu. tum lignea moles
E quercu, pinuue leui, abietibusue resectis
Atque incrustatos referentibus ordine nexus:
Nunc saxo murisque rigens, vbi cultior aeuo
Surgit honos, lateresque ferax industria iungit.
Hic suspensa igitur pretiosis inclyta gemmis
Ornamenta vides: quoties conuiuia genti
Nobilibusque parat. surgunt aulaea ferarum.
Ingentesque tapeta ferunt ad culmina formas.
Denique caelatis argentea pocula crustis
Atque auro decorata locat. stant ordine mensae
Omne genus, celebres quae mittunt vina falerni.
Huc gentem populosque vocat procerumque coronam
Inuitans. blando rex accipit ore vocatos
Collaudatque duces, considere et ordine iussit.
Impatiensque onerat mensas, et fercula ponit.
Nec mora, cum multo se quisque exsuscitat aestu
Incenditque ira comedens. extrema per aulam
Sparsa manus, qua vicinae stant ostia pubi
Et primos aditus adapertaque limina seruant:
Vandalicis plerunque viris conferta, quibus iam
|Aspera parebat neglectis regia Gotthis:
Nescio quo rixas obscuraque iurgia cepto
Mouerit, insano res protinus aucta tumultu
Prodijt in pugnos, tragicosque excreuit in ignes:
Aspirantque minis furiae sua verbera. quidam
Iam moto stultis certamine vocibus Obbam
Vt grandem capit, ac tumida bacchatur ab ira,
Vultibus illisit socij, Bromiumque profudit
Insultans. quidenim stupidissime Danica nostris
Agmina nequicquam tentari viribus: ante
Vatem etiam statuas. Regique aduersa feroci
Ceu responsa loces mendaciaque improba spargas:
Forsitan est Delo tibi vox aspirat: at alter
Nil Sophiae voces, neque grandia dicta moratus
Inuolat in faciem, depexaque vellera Suecus
Arripit. ac raptos manibus dat serpere crines.
Multaque perfacili glomerat fera verbera pulsu.
Cum veluti Lapithas inter studijsque feroces
Maxima Centauros oritur contentio: plenis
Cum feruet poclis, et mens accensa tumescit.
Haud aliter iuuenum furit impetus. ebria pugnis
Turba ruit, frendetque minis, conclamat in arma
Quidam vina manu delataque pocula miscens:
Cum Rex concilio et cinctus diademate tantos
Occupat actutum fremitus, pugnasque remouit
|Compescens, ipsum iam concertatio Regem
Mouerat. ac summas penetrarat feruor in aedes.
Ceu sit, res tamen vt nota est, in verba iocatus
Has ait. has pueri nunc intermittite rixas:
Ouisque sibi quod robur alit ventura reseruet
In bella et tumido iam tum eat obuius hosti
Prosternatque leues ignauaque corpora Danos.
Sed tamen et fortes animos, et fortia laudo
Pectora: sic acui vires decet, audiat aequor
Dania quo pauet, ac tanta virtute stupescat.
Dixerat Albertus, fremitumque hac voce diremit:
Coniungunt iterum dextras ponuntque furorem.
Subsidunt irae, veluti caligine coelum
Cum tegitur, densasque infert sub nube tenebras:
Incumbit ponto ventis agitata superbis
Tempestas: tolluntur aquae fluctusque supini
Ingentes sonitus et dura pericula gignunt.
Tum vero eoo subuectus ab aethere Titan
Dissipat insanos ventorum iurgia flatus.
Et tempestates iniectis fraenat habenis:
Exturbatque salo tenebras lucemque serenat.
Haud secus Alberto pacem suadente resedit
Clamor, ac in veteres iterum sese aula cachinnos
Fudit, et et pugnis subito pax laeta suborta est.