af (1573)   Redaktion: Johann Ramminger  
forrige næste

| C. ERASMI MICHAELII
LAETI,
MARGARETICORVM
LIBER IIII.

At Regina graui nocturna silentia motu
Voluit, et accensis curarum fluctibus ardet.
Sicut vbi ingenti latratu magna canum vis
Comprensam syluis atque inter lustra ferarum.
Exagitare solet formosam corpore Ceruam
Et vario turbare metu: ne tuta morari
Possit et impauidam demergere in ocia vitam.
Illa autem studiosa viae, tum gnara locorum
Non vestigantes tantum deludere: magnis
Quin etiam insistit contorquens saltibus armos.
Impellitque pedes celerique elabier ausu
Tentat, et in tutas proferre cubilia sedes.
Haud aliter Margreta feros cum cogitat enses
Principis Alberti, et quanta iam feruet ab ira
Vt miseram premat ac curis inuoluat acerbis:
Late animos partitur, at est solertia menti
|Et pietas sic iuncta, vias vt norit: honeste
Se quibus expediat, tantosque infregerit ausus.
Consiliumque deos et coelica Numina poscens
Insistit precibus lacrymisque sequentibus vrget.
Mox veteres rerumque vices, et multa reuoluit
Facta patrum: quibus ista bono res Gotthica cessit.
Aut quibus in tristes versa est contentio luctus.
Et simul Haddingi fatum memorabile mentem
Incitat: Hothbrodi facinus: Roluone perempto
Danorum strages: Hiartuari turpia Regis
Praelia, et effraeni caedes reditura Tyranno.
Nec primi tantum Procerumque et iurgia regni
Sed vicina etiam bellorum tempora, causas
Euentusque animo tristes perpendit: et omnes
Explicat articulos, fatique laboribus haeret
Sollicita, ac vario cumulat suspiria motu.
Praecipue miro tacitam discrimine mentem
In diuersa rapit, dubijsque pauoribus auget.
Theutonicis quaesita vinis, quae magna recenti
Dicitur Albertus coniungere foedera pacto.
Haud rem conficier momento posse, superbi
Si tandem Sueones peregrinis viribus aucti
Ingentes pelago classes, et maxima terris
Agmina Germano nitentia robore cogant.
|Gotthica iam dubijs nutare laboribus arma:
Postquam dissideant animisque et pectore regno
Praecipui, et rabido lacerent sibi viscera morsu.
Sed diuum te magne Pater, te deprecor: adde
Consilijs firmos, et pectora suffice, motus.
Has equidem Vetterus opes et munera spernit
Quae gerimus: titulosque premit, vicina perosus
Regna. quibus primae tamen incunabula vitae
Exortumque trahit: seque in sua culmina mittit.
Ingenio tumidus caecisque obnoxius iris.
Sed tamen humanos oculus Iouis aspicit actus:
Cognoscensque etiam iusta sub lance piabit.
Talia commoto princeps in pectore multa
Versat, et ingentes animum partitur in iras:
Cum simul inducto thiaris generosa reclinat
Membra thoro, mediasque inter pulcherrima nymphas
In conclaue subit strato: recumbit inani.
Nullus Acidaliae patuit locus. omnis et omnis
Mollities aberat: non sparso turpiter ostro
Luxuriabat humus: neque murice tincta recenti
Stragula, nec picti subigunt pauimenta Leones.
Vnus erat lepida paries distinctus ab arte.
In quo multiplici pictura nitebat honore:
Insignes complexa fretique solique figuras.
|Et vario pandens circumflua littora cultu.
Quatuor hic nitida radiabant condita dextra
Corpora: quae certis diuum sententia poenis
Intulit, ac celebri vestiuit funera letho.
Quis Cyrum: aut gratos Assueri coniugis artus,
Hamanique dolos canet? aut ludibria stulti
Candaulis? dedit has spectari laeta figuras
Arsque manusque viri, meritos qui rite colores
Temperat, ac iustis inducit viscera formis.
Tum vero egregio stabat spectanda labore
Omphale, et Herculeae submittit pensa sinistrae.
Ingens hunc clypeus iuxta suspensus ab vnco
Haerebat ramo: cui fibula lata rotundum
Induit vmbonem: limboque extrema recondit
In medios gyrata sinus: vbi summa profundi
Tegminis vmblico tortos se flectit in orbes.
Formaque subductos trahit in sua vincula nexus.
Hic spacijs aliquot varia ceu classe diremptus
Herculeos solido complectitur aere labores:
Vt tum visa ferunt, minio quae ducta, vel auro
Oblita, seu Venetis expressa coloribus albent.
Nulla tamen toto conspectior agmine Virtus
Enituit, quam Threijciae surrepta maritae
Balthea, et oppressa descriptus Amazone campus.
|Ardua telorum stabat, ditissima messis.
Stabant ingentes arcus, iaculisque pharetra
Plurima plena citis, et arundine foeta volucri.
Multi etiam nemorum fines, multique recessus
Syluarum stabant: manus hanc quibus aemula laudem
Intulit, vt viuas syluas viuumque putares
Aequor, ab Euxinis Maleam quod diuidit vndis:
Threijciasque arcto vicinius alluit vrbes.
Hoc clypei decus, hic supero labor aequus Olympo.
Attamen Alcides populorum victor, et idem
Ardua monstrorum pestis, cui terra polusque
Cessit, et aeternos submisit Graecia fasces:
Mancipium dominae praestat, dextramque potentem,
Qua tot monstra domat, tot feruidus effera sternit
Corpora, tot clades infandaque praelia vicit.
Inserit in telam: et veteri virtute relicta
Pensa trahit, calathoque manus et brachia lassat.
Haec tum praecipue fuerant spectanda cubili
Ornamenta: quibus Margretae obuersa periclis
Mens refici, et bello finem iam cernere posset.
Cum velut augurijs, vbi nescia pectora veri
Confirmantur: inest ratio sua motibus: et res
udice nonnunquam coelo consistit: habentque
Euentus, quae signa animo mens recta figurat.
|Iam: Oratores Margreta principe missi
In Sueones veniunt. Regemque et celsa petebant
Atria Magnatum, qua tum vastissima laetos
Suecia conuentus magnis de rebus agebat.
Huc subeunt. iustisque dari sibi vocibus orant
Principis accessum, quae vox vt venit ad aures
Principis, actutum, tanta est fiducia, mandat
Induci. properant: rectumque in verba profati,
Intrepidi referunt Dominae mandata. vagari
Constantem populis famam: tot regna, tot vrbes
Oppleuisse etiam, quae bella manusque parari
In Danos. Belli vox vt percepta, parumper
Callidus inflexit vultum, atque in verba locutus
Perrumpit: turbatque etiam et sermone repellit
Legatos, varijsque agitat clamoribus iras.
Illi vt erant diro suscepti more resistunt
Attoniti. tamen eximio quia robore fultum
Pectus erat, causaeque etiam bonitate vigebat.
Inceptum Legatus obit: rigidusque precatur
Tranquillis audiri animis mandata, referri
Arbitrio non ficta suo: sed tradita narret.
Euentus magni causa: quocunque futuros
Astra ferant casus incertaque tempora voluant.
Sic ait ac meritis in iurgia motibus ardet
|Orator, magnaque etiam tum voce locutus
Colligit eximios in dicta sequentia vultus.
Has equidem Albertus turbasque et murmura, si quam
Fama fidem veterumue queant monumenta mereri
Excitat, immani succensus corda furore
Ob Gotthos: quos nostra recens in amica profectos
Oppida cognouit: totasque adducere vires
Margretae auxilijs. patrioque excedere regno.
Sed tamen vt res est sedato vtcunque tumultu
Composita, ac rursus tenuem sperare quietem
Ceperat: e Suecis quidam consurgit, et acrem
Alberto bilem commotaque pectora lenit
Blandior, ac faciem clarus. Tibi firma calescunt
Rex meritis accensa malis praecordia dixit
Iureque consuetos ridemus in hostibus ausus.
At contemne volens: quidque adferat iste, quieta
Mente cape, hoc siquidem melius, tete esse Monarcham
Vt deceat meminisse, ita contempsisse profanas
Quorundam voces insulsaque guttura laus est.
Auguror et quaedam dicturum, grata bearint
Quae tete Regem. Iam pridem Scanica reddi
Rura petis. Quid si missus tibi Scanica reddat
Praedia Legatus: neque enim Margreta putarit
Consultum. Sueones in bella atrocia cogi.
|Exciriue manus nostrasue mouerier vrbes.
Finierat Suecus: cum Rex ambage remota
Imperat actutum Dominae mandata profari
Legatos. Hic Orator neque territus vsquam,
Consilij nec egens, tali est sermone secutus.
Haud mihi Scanensis commissa negocia regni:
Nec tibi tanta putes sine sanguine reddere nostram
Praedia Margretam: non hoc ea pectore rura
Possidet, vt vano tantum tibi maxima nutu
Commoda concedat: quae prouida stipat ab orbe
Scanensi, et Geticos propter dat surgere montes.
Haud sibi promittant tantos insomnia quae stus.
Parua nec ingentem referunt impendia fructum.
Aurula non equidem rigidas euerterit ornos.
Grandia nec breuibus capiuntur corpora taenis.
Aut monstro simile esse neges: si forsitan vnus
Consertos patrio tres vincat Marte Leones:
Fortia sint, alios quaecunque in vincula mittant.
Interea toti fas sit mihi ferre coronae.
Quae nos causa duos vestra haec ad iurgia mittit.
Fama volat nostrasque aditu penetrauit in vrbes.
Praelia moliri, magnasque in regna cohortes
Militis externi te cogere: robora duci
Theutonicis excita plagis: concurrere passim
|Quas Alberte soles mercari in praelia turmas.
Hanc equidem Regina manum, quam tute valentem
Vndique contracto regnorum milite firmas.
A te Rex vicina rogat, quo ducere tentas:
Consilioque tibi quo demum haec signa pararis:
Ipsa quidem varijs quae spargi vocibus audit
Plurima partitur. Si quicquam in pectore gestas
Quod tu hostile potes meritis euincere nostris,
Quoque putes iusto te Marte lacessere Danos.
Confiteare bonus planoque fer omnia dicto.
Sic ait, antiquo natus splendore domoque
Grubborum, tacitosque animi premit impiger igne
Dissimulans: quamuis ingenti exaestuet ira.
Et ferat haud molles tanta in fastidia vultus.
Huic comes in Sueones bellique et pacis alumnus.
Iuerat Haggaeus: primis cui nomen ab annis
Puddero fuit, ac campos ditione tenebat
Cimbriacos: animoque etiam praestabat et vsu
Multiplici rerum ac meritum affectabat honorem.
Tum certe egregia socium se laude ferebat:
Impauidusque etiam Sueonum responsa moratur
Cum subito populi multum diuersa frementis
Surgit, et auditu crebrescit murmur inani.
Ipse equidem magna tum voce silentia princeps
|Mercatus cohibet frondentibus ora ministris:
Compescitque manu fremitus, et talia fatur.
Dane, quid in nostras quaesitum adueneris vrbes,
Quidue petas, si me nescire fateberis, essem
Is sane, quem me iam pridem fingitis esse
Ignauum, ac tenui manifesta in lumina sensu.
Nunc alios fallas, ego te qui plurima fando
Commemorare potes, lateque aduoluere causas
Bellorum, et nostris miscere pericula regnis
Natura suadente soles: dignabor honesto
Responso tamen: et quid me dixisse decorum,
Fasque efferre siet, non quid mereare, profabor.
Mens mihi tot longo cumulata pericula bello,
Tot clades populorum atque haec immania nostris
Pondera vel regnis, vel gentibus arma, secundo
Foelicique Deo semel excussisse: patique
Vel potius suprema. vel hanc certare palaestram
Malle equidem: quam perpetuis perculsa periclis
Pectora nequicquam dubio fulcire bonorum
Euentu: quantumque dies ventura moretur.
Exoptetue dari diuturna in foedera pacem:
Tantum animis haerere. nihilque in damna metusue
Amplius aut superesse mali, aut succrescere posse
Haec quod regna luant, tanta est iniuria, qua se
|Obterere haec satagunt collatis viribus arua.
Vicinas equidem nostris regionibus oras
Sic facibus ferroque et atroci militis ira
Vastatas, pene vt veteris iam gloria regni
Excidat, ac campis iam duret inanibus. vrbes
Absumptas flammis, versosque in raudera pagos:
Dispersosque homines, patrijsque e sedibus, et re
Lauta exturbatos: passimque errare pauentes
Obiectosque fugae. Non hijs Margreta periclis
Frangitur, et nulla patitur se clade moueri.
Denique iam pridem Scanensia praedia reddi
Cum peterem, nihil assequor. hanc ego milite causam
Nunc agere armato, et telis finire paratis
Constitui. dabit euentum mihi dextera, quam vel
Numina, vel studij virtus sibi conscia firmet.
Nec tibi quicquam aliud responsum vocibus iri
Orator credas, ego te quod iura Deosque
Permetuam, nulla violatum clade remitto
In patriam, nostras ne quid Legatus in vrbes
Amplius accedas, dictisue palatia turbes.
Sic ait, exiliens nitida de sede ruebat
Albertus: circumque canes populique fremebant:
Summaque diffusos iaciunt in sidera plausus.
Cumque ita turbantur, stolido Grubberus ab ausu
|Ingentes motus venturaque praelia prudens
Prouidet. vltores scelerum deposcere diuos,
Qui poenis Nemesin iustum referentibus armant:
Et pariter cessit, patriasque reuertitur vrbes
Incensus flammis animum, cum mitior esset
Is tamen, ac cauto celaret vulnera sensu.
Voluitur aetherei domus omnipatentis Olympi,
Et iunctos aurora means in sidera currus
Explicat, ac superi petit aurea culmina mundi
Omnia cum terris animalia somnus haberet.
Et gelidae vires diffusaque frigora noctis
Altius optatam subigunt in membra quietem:
Cum simul excussa languentis imagine somni
Ingentes animi curas Margreta reducit.
Vestigatque aditus fato: quibus obuia tantis
Venerit vna malis: quibus ardua bella gerantur
Auspicijs, quo tela modo, quo principe. quoue
Tempore. quo ductu: tum qua Regione. quibusque
Auxilijs peragi tam dura negocia possint.
Denique quae Gottho nunc sint responsa petenti
Danda viro, socijs qui iam comitantibus vltro
Accedit Danis promissaque plurima spondet.
Multa equidem subeunt animum. multisque recursant
Ordinibus curae: non vna in parte veretur
|Fortunae dubios suspectaque munera vultus.
Hinc Sueonum vires, hinc foedere Theutones actos
Holtzaticosque duces vicinaque cogitat arma:
Aereque conductos populos, qui lucra sequuntur:
Et sibi militiae pretium sua commoda ponunt.
Talibus excutiens somnum Regina fatigat
Pectora, et ingenti cumulat suspiria motu:
Protensaque manu diuosque et Numina poscit
Auxilium: et summo se feruida principe Christo
Ducier auspicijs et agi coelestibus orat.
Vt tamen haec variis meditatur fluctibus. altus
Rursus init suaui recreans aspergine somnus:
Et soluit curas animumque soporibus abdit.
Cum simul ac oculos nitidis subduxerat astris
Mersa Deo, sacrique valens bonitate cerebri:
Visa animum subeunt diuis immissa beatis
Spiritibusque bonis: quales Deus ipse figuras
Suggerit humanae, cum coelo est subdita menti.
Prospera visa, Deum soboles pignusque Tonantis,
Humanos firmans et tristia pectora sensus.
Tum Regina etenim manifesto in lumine vidit
Intrantem thalamum foribusque patentibus intro
Mittier Hacquinum: cui lecti pignore dudum
Iuncta beata fuit, primosque sacrauerat ignes.
|Os humerosque Deo similem, vultusque manusque
Et carnis pariter reparatae membra ferentem.
Vtque etiam lecto properat complexus amatae
Coniugis aspectum, solita dulcedine frontem
Pandit, et aetherea compellat voce maritam.
Quid dilecta Deo coelumque et magna fatigas
Numina ploratu: quid tantos pectora motus
Ingeminant: alta cur nocte silentia rumpis
Et tua multiplici violaris lumina planctu:
Fide Deo, proprijsque etiam virtutibus insta:
Inuictaque manu violento accingere bello.
Extremos fati tetigit iam Suecia cursus:
Insolitumque onus et ventrem turgescit inanem.
Nec se ferre potest, nunc hora doloribus instat.
Qua pariat, quas foeta diu concepit Erynnes:
Euertatque fero violentam Numine gentem.
Scis coniunx, scis ipsa quibus iam Suecia pridem
Emicat aucta malis, iam mors funesta perempti
Principis, Holmensi qui raptus ab agmine, saeuo
Occubuit ferro Birgeri filius (illa
Hostibus inuisi soboles pulcherrima patris:
Quique suis liber meritis aliena luebat
Supplicia, et stulta populorum lege peribat)
In foribus vocat ac poenas cum sanguine poscit.
|Aut quis aui tandem moestissima funera nostri,
Euersasque ignorat opes: quis mortis acerbae
Nesciat euentus tum, cum crudelia fratris
Pectora in immeritos cumulabant tristia fratres
Carceribusque necant: res est ea luctibus vna
Maior, quae patrias, ne quid dubitaueris, vrbes
Opprimet: ac simili compleuerit oppida planctu.
Postremo nostrum quae iniuria magna parentem
Impulit extremo vitae sub fine vagari,
Excussum patrijs ob foedera Danica regnis:
Quid vero et de me coniunx fidissima dicam,
Qui quanto interea confectus membra dolore
Occubui: dum vel regno spoliabar auito,
Vel patris expulsi liquidis rimarer in vndis
Funera, et aduerso peterem sub flumine corpus:
Ignorare nequis: nostri cum plurima luctus
Parsque comesque sies, clademque e vulnere portes.
Has nunc Dij reuocant in iusta examina mortes:
Suspenduntque iterum contextam crimine telam
Multiplici, et veteres referunt in praelia causas.
Cumque tibi furijs agitata minacibus enses
Suecia iam tendat, turbetque maligna quietem:
Tu forti sis contra animo: atque audentior ito
Quo tua te fortuna vocat, cape maxima coelo
|Omina, et aetherio gladios committe Tonanti.
Haud, quia magna siet Sueonum manus. arma putabis
Detrectanda, viros superabis foemina summo
Principe freta Deo: qui quos tibi saeua minatur
Suecia, iam molli dispensat sorte dolores,
Auertitque etiam gemitus, et bella gubernat.
Nec tu Theutonicam coniunctaque robora gentem
Permetuas. minor est virtus, vbi multa coirint
Agmina. non numero sed vi protriueris hostem
Pectoribusque bonis. tua te fortuna beatam
Seruat, et instanti cumularit laeta triumpho.
Vtque etiam quae sint venturis fata Monarchis
Scire queas: magni Iouis accipe dicta, parenti
Prodita dicta meo: quo tempore pulsus auitas
Linquit opes, nostrisque gemens consedit in oris:
Nortuagiosque inter Superos colit aduena montes.
Is mihi non vanus memorat, quae forte diebus
Postremis totas regnorum funera gentes
Et quae damna premant, diuum tibi iusta voluntas
Pandit, et haec sero describit fata nepoti.
Posteritatis enim quanquam praeclara futurae
Sit series: tamen instabiles patietur honorum
Accessus, varioque feret discrimine celsos
Regnorum fasces, grauibusque erit aucta triumphis.
|Tuque adeo monitus, quantum potes inclyta, nostros
O coniunx perpende. Deos cole: sicut et illos
Hactenus aequa colis. Supero tibi regna parente
Haec tria parebunt, quantumque extendere vitae
Tempora longa queas, tantum tibi iura volentes
Detulerint populi: nusquamque excedere pacto.
Nec turbare velint diuturnae pacis honores.
Tu quo more soles sapienter in omnia mentem
Tende tuam: Sueonesque aequa ceu lege suoque
Stringe modo: ne quid vel blandas aspera laedant.
Mollia vel saeuas reuocent in iurgia gentes.
Scis meriti quantum populo debetur vtrique:
Et quantum tractare potes. Nortuegia certam
Prestat alitque fidem, saltem conantibus adde
Officium. nusquam cessauerit integra, quin te
Non dominam solum, sed re complexa parentem
Asseret aeternae, tanta est constantia, laudi.
Suecia principibus fida est tantisper. auitis
Imperitent dum legibus: et sine fraude potentum
Iura domosque sinant patrio consistere ritu.
Vlterius gens ista pati nil sucta, furores
Spirat: et insano cumulat sibi funera bello.
Hic igitur quantum sapiens te extendere, quantum
Contrahere, et quantas te in formas vertere possis:
|Dispiceas. supero submittas tota parenti
Consilia, et coelo res perfice cauta magistro.
Tum nequicquam etiam sobolem castissima nostram
Aut regnaturam speres, aut fata per altos
Voluere posse gradus, prohibent hanc numina sceptris
Et fasces aequare vetant, iuuenilibus annis
Perfunctum, inferis tumuloque ornabis Olaum
Moesta etiam, et magne finem dabis vltima stirpi.
Secius at tantum nihil omen et ardua rerum
Pondera pertractes. fatis insiste, simulque
Vtere successu. Tum te confisa Deumque
Auspicijs nihil immani vel territa bello,
Vel studijs perculsa virum. / quae magna tuisque
Viribus aequa putes nullo prohibente sequare.
Post vbi defunctae soluant tibi stamina Parca
In coelos animam mittes: sed sacra locabis
Corpora Sorensi non permansura sepulcro.
Inde equidem audaci subnixus pectora facto
Transferet Antistes: translataque duc protinus ossa
Sub Roschildensi statuet gratissima busto
Marmoribusque teget: medios vbi gyrat in orbes
Se Chorus, et rutulo vestit sacra signa metallo.
Ex illo tibi nomen, honosque et maxima gestis
Gloria rebus erit, quantumque in longa propinquet
|Secula posteritas, tantum celebrabere: tantum
Te Lyra, te Cytharae. te Vatum Musa coronet.
Nec tibi frustra etiam cumulabunt vota Poetae:
Magna eris, et diti pensabis carmina lance.
Te quibus in coelum superique palatia regni
Tollent, et sero referant tua bella nepoti.
Hic tibi cursus erit, meritaeque nouissima vitae
loria, constanti submittas pectora fato.
Et bene de Superis ne cesses laeta mereri.
Postquam coelorum te Regia cepit, habenas
Imperij capiet Pomeranis tractus ab oris
Te princeps suadente, vnoque e sanguine tecum
Communes partitus auos: cui plurima circum
Tempora sors variet, miroque volumine caecos
Alternet fortuna gradus, ita laxus vtrunque
Experietur onus bellique et pacis. inani
Plurima conatu tentabit: et inclyta multis
Implicet arma malis. violentaque bella mouebit
Astutus, cui si non Anglia clara dedisset
Vxorem, quae consilijs sapientibus omnem
In se regnorum curam transferret, et aequa
Conditione viros tractare ac munera posset:
Haud diuturna forent expulso sceptra Tyranno.
Illa reget populos virtutibus atque mariti
|Aspera facta domet. monitis subnixa beatis
Consilisque bonis. sedenim quis fata Deosque
Lusit, et in vanos detorsit sidera vultus:
Quod visum est Superis. semel euenisse necesse est.
Vt mores homini, sic sunt sua iura Tonanti.
Vix etenim effugiet tristi quin linea planctu
Vltima claudatur: regnisque exutus egenti
Persimilis miseram sic vitam finiet: vt nil
Quod dignum quis Rege putet, ferat exitus: et res
Angustas certe tam lauta exspiret in vmbras.
Attamen et spolijs regnorum vt onustus abibit
Infoelix: tituloque etiam laetetur inani.
Et Gotlandiaco desertus rure senescet,
Inuisus certe populis: vtcunque minores
Haec vel iura ferant. Procerum vel facta notarint.
Post hunc delitiae generis pulcherrima nostri
Gloria, Bauaricis princeps accitus ab oris
Inseret in fasces dextram. Dij quanta trophoeis
Commoda, et in quantos Pomoeria tendere fines
Posset, consilijs si non corruptus auitos
Exueret mores: ingrataque multa secutus
Contrahat infandum petulanti crimine nomen.
Certe equidem natura bonum formarit, eumque
Vt lucem obijciat tenebris: quo Rege quietem
|Et sibi tranquillos sperarit Suecia fasces.
Sed tantum hunc terris ostendent Numina, vix se
In duo lustra feret tam blanda potentia. cum mors
Auferet e medio iuuenem, mergetque sepulcris
Et florem aetatis scelerato cuspide sternet.
Tandem alio sceptris orietur linea ramo
Altenburgiacis educta potentibus, vt quid
Hanc Coniunx seriem, generisque volumina vestri
Tantopere miraris? habent et Numina causas
Cur genus, et magni nonnunquam sanguinis ortus
Euarient. nos scire nefas quid sidera voluant.
Et tamen illustri succedent sorte minores.
Eque tuis etiam pars haec maioribus extet.
Primus in has clarus magnis virtutibus oras
Venerit is, cui cura Deum et patientia cordi
Sic erit: vt quamuis deterrima funera bellis
Explicet, ac grandi compleuerit aequora classe:
Dum Sueonum auersas quatere et prosternere vires
Certet, et ingratam reuocet sub foedera gentem:
Haud tamen et mentem coelestibus auferet aris:
Contemptosue Deos scelerata in pectora mittet.
Inuitus certe bellorum dura sequetur
Consilia: et quantum fas sit, pia commoda pacis
Suaserit, ac magnis in rem conatibus ibit.
|Ille equidem patrias aequatis legibus vrbes
Et bonitate reget. quo primum rege Lycaea
His Deus instituet regionibus: vnde per omnes
Fama quidem populos, et honestae gloria laudis
Sparsa redundanti cumularit regna triumpho.
Hinc alius magno diuumque hominumque fauore.
Imperij fraenos et sceptra adit alta: beatus
Ipse etiam: si cui vel virtus clara, vel omnis
Successus rerum neque fracta potentia donet.
Vt foelix siet: ac merito sit iure beatus.
Omnium hic instar erit, quid enim: bella horrida. bellis
Obuia bella geret. Dij quantum vasta cruoris
Hauserit vnda sali, quantumque asperrima Gotthis
Fundier aspiciet cumulato funere tellus.
Nec bellis tantum, sed honesto foederis vsu
Magnus erit: pacemque colet, quantumque per omnes
Factorum numeros graditur, dum culmina firmat
Imperio, tantum pietate insignis et aequi
Lumine iudicij cunctos superauerit: Vnus
Iam fidei pactique tenax, quam foedere vindix
Perfracto, et saeuis dare tergora nescius armis.
Denique consilis facilisque bonusque remotas
Ille etiam gentes et dissita regna iuuabit.
Heroum similis: cui non impune proteruis
|Insultasse minis se quis laetetur. honesto
Praelia Marte geret, pacemque exquiret ab armis.
Vltimus hoc veniet generoso patre Monarcha,
Spes generis. magnaeque etiam pulcherrima stirpis
Linea: si duris aetas obnoxia fatis
Se redimat nexu fructumque laboribus addat.
Heu quantum incerti casus, quantumque dolorum
Experietur: vt ingenti tristissima bello
Funera sectetur, mergatque cruoribus vrbes.
Non hunc destituet virtus fortasse potentem.
Sed fatum crudele premet: quodque vtile multis
Expetit, obstanti tardatus acumine nusquam
Perficiet. nihil est adeo connitier, acri
Cum se poena gradu ventura in crimina mittit.
Post hunc quae patriae facies. quae linea regnis
Quisue modus grata sub libertate sequatur:
Aut quali demum fortuna volumine duret.
Nec fas scire mihi, neque prodere cuncta necesse est.
Tu saltem dilecta Deo da crescere circum
Pectora virtutes: superisque authoribus vrge
Propositum et nullo metuas concurrere bello:
Albertique minas eductis frangere turmis.
Te mihi post mortem superique Numina reddent.
Coniunctique Deos celebrabimus: inde perhenni
|Foedere coelestes inter pars aurea diuos
Sic erimus. nihil vt turbare ea gaudia possit
Amplius, et claros spectes regnare minores.
Dixerat Hacquinus, facili tum casta labello
Oscula delibat. vultusque amplexibus abdit:
Concedensque iterum solitas petit integer auras.
Et iunctus diuis coelo sua membra locauit.
Excutitur somno, secumque stupescit, an haec res
Vera siet: verane iterum sit voce maritus
Mortalique etiam formaque ac ore locutus:
Cumque diu varijs animum feruoribus vrget:
Extulit in superos rorantia lumina coelos.
Et tali fama est gemebundam voce locutam.
Iuppiter omnipotens: quia te dare prospera solum
Nouimus arma Deum, et faustas vrgere phalanges:
Haec mihi consilio non praelia cepta procaci
Perfice. tu magni non mollia dicta Tyranni,
Tu nosti studium, mea quo submergere cladi
Regna velit, longasque mihi celerare ruinas:
Et premere aeterno gerimus quae culmina luctu.
Da Pater adiutam coelo me sentiat esse:
Diuorumque manus et robora nostra deinceps
Experiatur. erunt sacri rea pectora voti.
Hisque mihi semper meritis tutela ferare.
|Sic ait ingeminans. aliqua tum parte moueri
Visa fuit tellus. omen Regina tremente
E tellure capit: diuosque iuuamina poscit.
Pectoribus iam firma bonis et freta Tonante.
Inde autem accersit constantem laeta Senatum
Pridie in hanc dominae iussu qui venerat vrbem
E patrijs accitus agris, vbi venit, honesto
Affatu dignatur, et his tum vocibus infit.
Festinate viri. neque enim nunc tempus et arma
Aut longas districta moras patiuntur haberi:
Aut perplexa meis responsa laboribus esse.
Consilis opus est animoque et pectore, quo sit
Nostra loco mecum pariter fortuna videtis.
Scania funestis oppleta doloribus ardet:
Hallandos inter iam dudum maxima lucos
ars miseras clades extremaque funera vidit.
Nectantis finem dabit aemula Suecia factis:
Crassari contendet, agros vastare virentes.
Nosque etiam regno exigere aut immergere letho:
Extremisque malis deuictam iungere morti.
Tu vero nosti quo pridem foedere mecum
Bella probas, idem mihi feruor in arma fidesque
Vna manet, neque me diuersam sentiet esse
Albertus: postquam constanti nouimus ipsum
|Esse malo, et nullo factorum examine duci.
Nam qua Legatos pietate exceperit, istuc
Quos vestro misi tentatum singula iussu:
Iam fama patet, et nimium meminisse dolori est.
Praeterea e Gotthis, qui nobilitate putantur
Praecipui, Danas accessit robur ad vrbes:
Seque sacramento nostris obstringere regnis.
De quibus haec equidem mihi stat sententia: sic me
Auxilio tandem quaerentibus esse futuram.
In nostras si rura manus, si regia tradant
Omnia, et augusta ponant mihi sede Coronam:
Subiciantque meis iurata palatia regnis.
Assensere omnes, animumque in sidera plausu
Extollunt: studiumque iuuant, et fortia laudant
Pectora. Tum vero Gotthos Regna vocari
Imperat, ac tali venientes excipit ore.
Quae vos multa diu toleratis tristia Gotthi
Nouimus. Hesterna sedenim quae luce petebas,
Hoc mihi sunt expensa modo, sic fanda Senatus
Comprobat: Imperio si vosque et Gotthica nostro
Culmina iungatis, pariterque pericula mecum
Suscipere, et rerum sortes perferre velitis:
Tum meme auxilio afflictis, sociamque futuram:
Vt veteri rursus sub libertate quiescens
|Rura paterna colat. domitisque hoc Marte Tyrannis
Sub nobis patrios dilatet Suecia fasces.
Forsitan ista quidem dura ceu pacta videri
Conditione queant. Sed te meminisse decebit.
Fortunam vitamque et opes, et quicquid honoris
A veteri partum gerimus patre, protinus hisce
Bellorum flammis dubias inducere sortes
Euentuque premi. Nec notum est alea quorsum
Victoris partes incertaque praelia voluat.
Posse quidem (quae dij tamen infortunia pellant)
Id feri. motis vt aquis turbata bibamus:
Existantque meis mihi parta pericula regnis.
Optatis non certa fides, fortuna subinde
Ludit, et aduersos fert in tua commoda vultus.
Et sperata negat. quod si succumbere tanto
Me bello victam, et clades contingere posset
Has sentire: quid iniustum gens pressa querare.
Gotthica victori cessisse palatia Dano?
Sunt sua cuique mala, et proprijs inscripta periclis:
Haec maiora sibi peregrino reddere luctu.
Stulticia est, animos si vero amplissima rerum
Emolumenta mouent. forsan spectasse videri
Commoda certa queas, nec te reprendat atroci
Fama molesta sono: in reliquis modus optima res est.
|Haec igitur si iusta probas, tibi cuncta secundo
Omine polliceare: ego regna virosque manumque
Auxilio validam compertaque robora Gotthis
Obtulero: et belli molem in mea viscera vertam.
At si diuersa cumulas mihi praelia mente:
Nec tibi praesidij quicquam, nec tela, nec enses
Dania praestarit. nostro non laeta cruore
Ceperis, et solito pretium post more rependas.
Dixerat, illi animis Reginae in vultibus haerent
Attoniti. Sedenim cum flamma domestica praesens
Expetat auxilium, nec res differrier isto
Mota calore potest, neque se sibi Suecia fidat:
Cumque nihil tali Reginam a lege videbant
Flectier, ac nullam precibus subducere mentem:
Oblatam accipiunt infracto pectore causam.
Inde sacramento se gens adstringit, et omnes
Gotthia Margretae submittit fascibus vrbes.
Consequitur plausus iuuenum magnique Senatus.
Et diuos coelumque rogant. suscepta beatis
Vt siet auspicijs gemini coniunctio regni.
Iamque dies medio fastigia Solis ab orbe
Pandit, et in totum iaculatur lumina mundum.
|Conuiuas Regina vocat, Sanctumque Senatum
Gotthorumque duces: quibus illa volentibus omnes
Obsequij ritus sperataque praemia reddit.
Vt venere. loco Sueones dignata priori
Collocat. actutum proferrier aurea iussit
Fercula, et assueto pro more intendere mensas.
Quis mihi delicias et honesti laeta paratus
Munera, quis tanti memorauerit vnus honoris
Officia, et sacros varia in sclamina mores:
Fama est eximio perfecta ea gaudia vultu
Pectoribusque bonis: cum sese in mutua laeti
Obsequia exsoluant fraternaque pocula versent.
Quin vero studijs Cytharae fidibusque canoris
Doctus Achemenides totam lepidissimus aulam
Blanditijs reficit, pars hic fuit inclyta Musis
Praecipuusque comes: qui quantum Musica totum
Pectus, et ingenij totos impleuerat orbes:
Eximiae tantum doctrinae artisque disertae
Hauserat, ac claro praestabat laudis ab vsu.
Hic igitur celebri iussus dare carmina neruo
Et totos proferre choros, nihil omnibus vnus
Temperat historijs: flexoque in mollia cantu
Errantes memorat quos mutat Cynthia vultus.
Inde vices Phoebi sonitu comitante ferebat,
|Et causas mediumque canit, quo lucida Solis
Intulerit facies toti sua tristia mundo.
Cur protensa dies cancro fluat: vnde per Austrum
Longior inductis properet nox sparsa tenebris.
Quid glaciem hyberno cogit sub sidere: quidue
Rursus odorifero reuocat sub vere calorem.
Mox Amphitryten diductaque brachia ponto
Personat, ac tumidis quae sint freta concita ripis.
Gotthanumque sinum, sparsasque per aequora terras,
Quantaque per patrias diffusa sit insula gentes.
Addidit his populos, actosque in foedera Reges.
Romuleosque duces: quos tristior egit ab altis
Praecipitesque dedit gradibus fortuna, necique
Mersit, et oppressos in fata extrema coegit,
Virginium Gracchosque feros, Regemque superbum
Tarquinium, et merita confectum clade Neronem.
Contra autem egregios cythara resonante canebat
Scipiadas. Paulos et fortes arma Metellos
Flamminiumque bonum: Graijs qui tecta laresque
Iuraque restituit, tum prisci foedera mundi
Augustosque Patres et magni Caesaris arma.
Postremo nostrae pulcherrima pectora gentis.
Iusticiaeque virum Frotonem prima ferentem
Intonat, ac patrio commendat praelia versu.
|Addit et eximios protrito saepius hoste
Valdemaros: addit generosos Marte Canutos
Haraldumque senem: quo non solertior alter
Explorare duces, ferroque immittere dextras.
Ludit Achemenides totamque accentibus aulam
Impulit. eximio permoti pectine Gotthi
Subsaliunt: doctasque manus cytharamque decentem
Mirati niueo capiunt haec gaudia vultu.
Ipsa equidem Regina deos venerata. subinde
Aetheriam deposcit opem, coelumque precata
Vocibus aeterno subdit sua regna Tonanti.
Succedunt voto proceres plausumque dedere:
Hospitibusque dapes properant, et vina coronant.